Quantum redactiones paginae "Martyr" differant

Content deleted Content added
No edit summary
vexationem Smyrnae addidi
Linea 40:
Alii quidem fontes contraria de his, quae a Claudio erga Iudaeos facta sunt, narrant: [[Flavius Iosephus]] (Antiquitates 19, 279ss) Claudium Iudaeis Romae iura et libertatem confirmasse, [[Cassius Dio]] ([[Historia Romana (Dio)|Historia Romana]] 60,6,6) Iudaeos propter multitudinem non expulsos esse affirmant.
 
=== Persecutio Neroniana (anno 64) ===
[[Fasciculus:Caravaggio-Crucifixion of Peter.jpg|thumb|200px|Petrus cruci affixus. Imago a [[Caravaggio]] picta.]]
Prima persecutio christianorum Romae ab imperatore [[Nero]]ne imperata est, qui Christianos reos incendii, quo maxima [[Roma]]e pars deleta erat, supposuit.
Linea 52:
[[Gaius Plinius Caecilius Secundus|Plinius minor]], qui anno 111 legatus pro praetore provinciae [[Pontus|Ponti]] et [[Bithynia]]e erat, in epistula ad imperatorem [[Traianus|Traianum]] scripta (Plin, ep. X, 96) nuntios magni momenti de Christianis eiusdem provinciae et de persecutione eorum dat, cum ab imperatore praecepta, quomodo Christiani tractandi sint, appetit. Imperator respondit (Plin., ep. X, 97): ''Conquirendi non sunt; si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen ut, qui negaverit se Christianum esse idque re ipsa manifestum fecerit, id est supplicando dis nostris, quamvis suspectus in praeteritum, veniam ex paenitentia impetret. Sine auctore vero propositi libelli <in> nullo crimine locum habere debent.''
 
=== Vexatio Christianorum Smyrnae (c. anno 155) et Lugduni (anno 177) ===
[[fasciculus:Amphiteatre_Trois_Gaules_Lyon.jpg|thumb|200px|[[amphitheatrum]][[Lugdunum|Lugduni]]: Arena cm columna memoriali martyrum]]
 
[[Antoninus Pius|Antonino Pio]] [[Marcus Aurelius|Marco Aurelio]] imperatoreimperatoribus non erat persecutio Christianorum, quae totum imperium affectasset, quod praeceptum illud Traianum adhuc vigebat. Qui autem imagini Caesaris ne supplicarent recusaverunt, poenas solverunt.
 
Nihilo setius variis imperii locis, in quibus [[Smyrna]]e et [[Lugdunum|Lugduni]], Christiani vexabantur. Sub annum 155 [[LugdunumPolycarpus Smyrnaeus|LugduniPolycarpus]], episcopus Smyrnae, 86 annos natus supplicio affectus est, postquam Roma revertit, ubi de recta [[Pascha]]e ratione cum [[Papa]] [[Sanctus Anicetus|Aniceto]] disputaverat. Cum se Christianum esse ante proconsulem confessus esset, in circum ductus cum plausibus clamoribusque vulgi igni crematus est. [[Martyrium Polycarpi]] secundo saeculo scriptum res singulae martyrii refert. Antiquissima narratio martyrii est et digna, cui credatur, ut plurimi historiographi consentiunt <ref>Vita, fontes et libri ad rem sub voce "Polycarp" in: [http://www.bbkl.de/p/polykarp_v_s.shtml BBK]</ref>. Anno 177 Lugduni Christiani primo ecclesiis, foro, thermis, postea omnino vita publica exclusi sunt. Tum, cum ab aliquibus pluribusve civium etiam vexari coeperunt, legatus Christianis litem intulit eosque capitis damnavit. Singulae res in „Ecclesiarum Viennensis et Lugdunensis Epistola de Martyrio S. Pothini Episcopi et Aliorum Plurimorum“ traduntur, quae epistula ab [[Eusebius|Eusebio]] Caesariensi [[Historia ecclesiastica (Eusebius)|historiae ecclesiasticae]] suae inserta est: Pothinum episcopum, cum anno 177 in carcere mortuus sit, iam nonagesimum fuisse, reliquos Christianos in amphitheatro Lugdunensi martyrium obisse<ref> Patrologia Cursus Completus, Series Graeca, Part 1 (Vols. 1–18), tom. 10, 1410-1453 – graece,latine, cum notis; editiones recentiores et libri ad rem sub voce “Pothinus” in: [http://www.bbkl.de/p/pothinus.shtml BBK]</ref>. Notissima inter martyres Lugdunenses quaedam [[Blandina]] est, quae adhuc patrona Lugduni colitur.
 
=== Persecutio ab imperatore Diocletiano habita ===