Quantum redactiones paginae "Corpus inscriptionum Latinarum" differant

Summarium vacuum
No edit summary
Hoc bello composito CIL lentius crevit, cum viri docti in ea re occupati et pecuniis et, [[Adolfus Hitler|Hitlerianis]] praesertim et [[Res publica Democratica Germanica|communistarum]] temporibus, illa [[res publica litterarum|rei publicae litterarum]] familiaritate egerent, qua sine optimis artibus quis est, qui studere posset? Tamen aliquod auxilium eis ab omnibus orbis terrarum partibus usque ferebatur, donec unitate [[Germania]]e redintegrata anno 1994. CIL in [[academia scientiarum Berolinensis et Brandenburgica|academiae scientiarum Berolinensis et Brandenburgicae]] curam receptum est. Nostris ideo diebus illius academiae auspiciis viri et feminae doctae in CIL excolendo viribus unitis desudant, quorum praeter Germanos plerique [[Finnlandia|Fenni]], [[Italia|Itali]], [[Francia|Franci]], [[Austria]]ci, [[Suecia|Sueci]], [[Hispania|Hispani]], [[Lusitania|Lusitani]], [[Bohemia|Bohemi]] sunt.
 
==De voluminibus==
Sunt volumenes 17 apud CIL.
 
* Vol. II: Inscriptiones Hispaniae
* Vol. III: Inscriptiones Asiae, Pannoniae, Illyrici, Moesiae, Macedoniae et Achaiae.
* Vol. IV: Inscriptiones Pompeianae, Herculanenses, et al.
* Vol. V: Inscriptiones Galliae Cisalpinae.
* Vol. VI: Inscriptiones Vrbis Romae
* Vol. VII: Inscriptiones Britanniae
* Vol. VIII: Inscriptiones Africae
* Vol. IX: Inscriptiones Calabriae, Apuliae et al.
* Vol. X: Inscriptiones Bruttiorum, Lucaniae et al.
* Vol. XI: Inscriptiones Aemiliae, Etruriae et al
* Vol. XII: Inscriptiones Galliae Narbonensis
* Vol. XIII: Inscriptiones trium Galliarum et Germaniarum
* Vol. XIV: Inscriptiones Latii veteris et Supplementum Ostiense
* Vol. XV: instrumenta domesticum
* Vol. XVI: diplomata militares
* Vol. XVII: miliaria
* Vol. XVIII (iam non editum): Carmina Latina Epigraphica
 
<!--
16 743

recensiones