Quantum redactiones paginae "Corpus inscriptionum Latinarum" differant

Summarium vacuum
Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 4:
Anno 1853. [[Berolinum|Berolini]] Theodorus Mommsen [[academia scientiarum regni Borussici|academiae scientiarum regni Borussici]] auspiciis et auctoritate CIL constituere coepit. Cuius corporis tomus primus decem annis post in lucem editum est. Quae cum ita essent, omnes paene inscriptiones antiquae, quae quidem repertae essent, ab auctore corporis ipso aut a discipulis eius editae erant, cum anno 1914. [[Bellum Orbis Terrarum I|bellum per totum orbem terrarum primum]] exarsit.
 
Hoc bello composito CIL lentius crevit, cum viri docti in ea re occupati et pecuniis et, [[Adolfus Hitler|Hitlerianis]] praesertim et [[Res publica Democratica Germanica|communistarum]] temporibus, illa [[res publica litterarum|rei publicae litterarum]] familiaritate egerent, qua sine optimis artibus quis est, qui studere posset? Tamen aliquod auxilium eis ab omnibus orbis terrarum partibus usque ferebatur, donec unitate [[Germania]]e redintegrata anno 1994. CIL in [[academia scientiarum Berolinensis et Brandenburgica|academiae scientiarum Berolinensis et Brandenburgicae]] curam receptum est. Nostris ideo diebus illius academiae auspiciis viri et feminae doctae in CIL excolendo viribus unitis desudant, quorum praeter Germanos plerique [[Finnlandia|Fenni]], [[Italia|Itali]], [[Francia|Franci]], [[Austria]]ci, [[Suecia|Sueci]], [[Hispania|Hispani]], [[Lusitania|Lusitani]], [[Bohemia|Bohemi]] sunt.
 
 
Usor anonymus