Quantum redactiones paginae "Varietas Caucasia" differant

 
==Theoria phyletica==
Historice, phyles Caucasiae sive Albae conceptus biologica theoria fuit quae verbi gratia explicata in "[[Opusculum de inaequalitate phylarum humanarum]]" ([[Francice]]; ''Essai sur l'inégalité des races humaines'') [[Arthurus de Gobineau|Arthuri de Gobineau]] inveniebatur. Ibi imago cum disdacalia "Phyle Alba, perfectissima inter phylas humanas, [...]" invenitur. Haec theoria velut iustificationem colonialibus civilitatibus evocabatur. "Nos ius et adhuc munus phylarum superiorum attrahendorum eorum qui non eundem culturae gradum attigere admittimus." ([[Leo Blum]])
 
Secundum [[Henricus Victor Vallois|Henricum Victorem Vallois]] "phylae Albae non solum [[Europa]]m incolunt; ei totam [[Africa]]m Septemtrionalem et [[Asia]]m Austroccidentalem tegunt (...) phylarum Albarum territorium circum sinum [[Mare Mediterraneum|Mediterraneum]] [[Mare Caspius|Caspio]] prolongatum situm est."
 
==Criteria habita ad distinguendos "phyles Caucasiae" homines==
===Secundum quotidianum sensum===
Secundum quotidiana criteria, phyles Caucasiae sive Albae homines claram cutem (e colore [[albus|albo]] in [[puniceus|puniceum]] haberent, quorum capilli [[capillus fuscus|fusci]], [[capillus flavus|flavi]] [[capilli castanei|castanei]] sive [[capelli rubri|rubri]] possunt, quorum nasus longus et quorum oculis sub ambabus palpebris [[Aquilus|aquili]], [[Caeruleus|caerulei]], [[Niger (color)|nigri]], [[Canus|cani]] sive [[Viridis|virides]] possunt. [[Genum|Gena]] pallidos [[phaenotypus|phaenotypos]] dantia praesertim [[recessivus (genetica)|recessiva]] sunt.
 
===Civitates Foederatae===
[[Civitatum Foederatarum Census Officium]] et Dispensationis Gestionis Officium "Album sive Caucasium" (intra vocabuli [[Anglice|Anglici]] ''race'' sensum) velut "homo cuius origines inter unum populorum [[Europa]]e, [[Oriens Medius|Orientis Medii]] sive [[Africa Septemtrionalis|Africae Septemtrionalis]] sunt" definiunt.
 
===Denominationes locales===
Albi sive Caucasii a populis autochtonibus haud Albis modo numerosorum cognominum, peiorativorum aut non, secundum horum advenarum apparentiam sive provenientiam designabantur et adhuc designantur. Sic, in [[Indonesia]] Albi adhuc ''Londos'', vocabuli ''Belanda'' ([[Hollandia]]m, ultimorum colonizatorum Alborum originis nationem, significantis) deformationem nuncupari possunt.
 
== Notae ==
Usor anonymus