Quantum redactiones paginae "Fabulae Dolomianorum montium" differant

nova pagina
m (Castellum ad praeceps ad Fabulae Dolomianorum montium mota est.: maius pagina fit)
(nova pagina)
'''Fabulae Dolomianorum montium''' narrabantur ab incolis [[Ladini]]s vel [[Germania|Germanis]]. Hic duae proponuntur:
'''Castellum ad praeceps''' ([[:wikt:castellum|-i, n]]; [[Lingua Theodisca|Theodisce]]: [[:de:Südtiroler_Sagen#Das_Schloss_am_Abgrund_.28Gr.C3.B6dnertal.29|''Das Schloß am Abgrund'']]) fabula est quae valle Gardena in [[Dolomianorum montes|Dolomianorum montibus]] narrabatur:
 
==Puella in umbra==
 
''Puella in umbra'' ([[:wikt:puella|-ae, f]]; [[Lingua Theodisca|Theodisce]]: [[:de:Südtiroler_Sagen#Das Kind im Schatten (Pustertal)|''Das Kind im Schatten'']]) fabula est quae valle Pusteria (Theodisce: [[:de:Pustertal]], [[Lingua Italica|Italice]] [[:it:Valle Pusteria]]) in [[Dolomianorum montes|Dolomianorum montibus]] narrabatur:
 
Domina libera de Schöneck (quod [[Lingua Latina|Latine]] angulum bellum dicere vult) in valli Pusteria filium parita est. Somniis iuxta filium turbata prohibere nequibat ne Truda vulgo Trude specie [[avis]] per fenestram in cameram volaret et filium signo designaret. Quod signum vulgo Teggen appellatum naevus vel macula colore iecinoris est. Ita filius incantatus et a Truda ut ita dicam lambitus „Trudenlecke“ ut dicitur factus est. Qua re fortasse aut quod puer a matri Scharhartus appellatus masculino parente carebat eius patre ante in [[bellum|bello]] necato quam natus est ex eo lutulentior violentiorque homo fiebat.
 
Noctibus iterum iterumque Scharhartus somniis turbatus est. Timebat ne mox in somno suffocaretur. Quotienscumque multo sudore fluens expergiscitur rem nitentem videt scissura apud fenestram lucida exituram. Scharhartus vetulam consulet. Illa explanat homines noctibus a trudis vexari et illas in hominum ita pectoribus adsidere ut hi paene spirare possint. Id rationem trudarum esse. Se quidem mirari quod Scharhartus trudam nitentem viderit quamquam trudae ab [[oculus|oculis]] cerni non possint. Eine rationem esse cum inferis? Scharhartus explanavit se „Trudenlecke“ esse.
 
Vetula explanavit trudam ab eo ut a truda lambito capi posse et captam eo parere debituram esse. Trudae enim ultima luce scissuris lucidis cameras ineunt et eadem scissura prima luce ex cameris exeunt. Si scissura quidem cluderetur truda capta esset. Cum Scharhartus iterum nocte a truda vexatus est, quae pectora premit, et eius nitorem in camera vidit, celeriter ambulatorio operculo scissuram ad fenestram occludit. Proximo die trudam captam in umbra camerae invenit. Primum Scharharto spes areptae sunt cum puella "G'schuichl" esse videtur vel parva imbecillaque puella invenustae speciei. Sed re vera truda viribus praedita est quae naturae modum excedunt. Captiva nunc omnibus Scharharti iussis parere debet.
 
Omnia posthac Scharharto feliciter succedunt. Sin exempli gratia aliquae ferae Scharharto venatori effugiturae sunt, trudam appellat, et iam aper vel cervus mortuus iacet. Aliquando quidem cervus effugit. Truda ridens irato explanat se in feminis potestatem non habere. Cervum revera cervam fuisse.
 
Etiam [[eques|equitum]] certamina felicissime succedunt. Quisdam primum fortior esse videatur, tum subita morte iacet. Rumor oritur Scharhartum [[ars magica|artis magicae]] ope proeliari.
 
Denique feminam nobilem invenit quam in matrimonium ducere vult. Marhilda de Heideshausen appellata est. Illa autem non solum nolit, sed etiam iam sponsum habet. Scharharto insistente certamen cum patre orsum est. Primum pater certamine singulari necatus est, tum sponsus, denique frater.
 
Multi nunc Scharhartum pro mago habent et arcem Schöneck expugnare volunt. Alii certamen singularem iudicialem habendum esse censent. Id consilium Scharhartus amicique prohibere in curia nequeunt.
 
Cum Scharhartus res gestas trudae narraverit illa valde perturbata est. Quoddammodo tempore procedente dominum lutulentum quidem truda diligere coeperat. Irrita iterum iterumque monuisset et retinuisset. Scharhartus autem nihil ad [[auris|aures]] admisisset. In Marhildam auxilium dare se nequire cum in feminis potestatem non haberet. Truda ita locuta Scharhartum reliquit.
 
Certamen habendum est auspicio duorum iudicum qui vulgo ''Skárjer'' appellati sunt (confer verbum theodiscum Scherge, quod administer iudicis dicere vult). Scharharto ita descendum est in fovea ut caput solum promineat. Manus dextra ad tergum ligatur. Manu sinistra libera se baculo defendeat. Marhilda saccum qui saxum grave continet accipit quo equitem in fovea fereat. Certamen [[sol]]e incipiente initium capit. Scharhartus sin usque ad solem occidentem vivus se sustinuerit vicerit.
 
Meridie certaminis intermissio est. Amici cognatique consilia clientibus dant. Marhildae cognati suadent ut ita in Scharhartum fereat ut illi a sole averso proeliandum esset. Ita ille eam non iam adversus solem perspicere nec ictus mature repugnare posset. Sed etiam post meridiem Scharhartus firmiter stat. Sol humilior humiliorque fit. Amicus vocat dicens eum mox victurum esse. Dein Scharhartus facere non poterat quin breviter respiceret ut videret quam humilis sol iam esset. Marhilda tum omnes nervos contendit et sacco gravi capitem percutit. Eques mortuus collapsus est.
 
Vallis supina longe posthac in solis lucem iacent. Fovea autem cum equite mortuo iam dudum in umbra est.
 
==Castellum ad praeceps==
 
'''Castellum ad praeceps''' ([[:wikt:castellum|-i, n]]; [[Lingua Theodisca|Theodisce]]: [[:de:Südtiroler_Sagen#Das_Schloss_am_Abgrund_.28Gr.C3.B6dnertal.29|''Das Schloß am Abgrund'']]) fabula est quae valle Gardena in [[Dolomianorum montes|Dolomianorum montibus]] narrabatur:
 
Valle Gardena (Theodisce: [[:de:Gröden (Südtirol)|Grödnertal]], [[Lingua Italica|Italice]]: [[:it:Val Gardena|Val Gardena]], [[Dolomitica Latina lingua|Ladine]]: Gherdëina) olim altis vallis supinis vetus mercandi via erat via pagana vel Ladine „troi payan“ sive „tractus paganus“. Huic viae arx imminebat. Arcis dominus aut mercatoribus transientibus vi magnum vectigal exprimebat aut eos in carcerem arcis iacebat dum pactum pro capite pretium datum esset. Omnes conatus arcis expugnandae ad inritum reddebantur. Fama erat arcem artis ope magicae aedificatam fuisse quod tam praeceps super immensam altitudinem vulgo ''Pinkan'' in rupe sita erat ut expugnari non posset. Mirabile dictu nec [[ventus]] nec tempestas nec [[terra]]e labes arci nocebant.
==librum==
 
*Theodisce: ''Karl Felix Wolff (Italice etiam Carlo Felice Wolff): Dolomitensagen. Sagen und Überlieferungen, Märchen und Erzählungen der ladinischen und deutschen Dolomitenbewohner. Mit zwei Exkursen Berner Klause und Gardasee. Unveränderter Nachdruck der 1989 in der Verlagsanstalt [[Tyrolum|Tyrolia]] erschienenen sechzehnten Auflage. Verlagsanstalt [[Athesia]] Bozen[[Bauzanum|Bauzani]] [[2003]]. ISBN 88-8266-216-0'' – Id sic Latine reddi potest: Carolus Felix Wolff: Fabulae Dolomianorum montium. Fabulae famaque Ladinorum Germanorumque incolarum Dolomianorum montium. - Hoc librum etiam aliis linguis editum est.
 
[[Categoria:Litteratura]]
[[Categoria:Italia]]
[[Categoria:Mythologia]]
 
[[de:Südtiroler Sagen]]
23 769

recensiones