Quantum redactiones paginae "Eremita" differant

Content deleted Content added
magnopere auxi
Linea 2:
 
'''Eremita''' ([[ Lingua Graeca|Graece]] ''{{polytonic|ἐρημίτης}}'') est [[homo]], qui a [[mundum|mundo]] secessit, ut solitudinis silentio, assiduis precibus, [[paenitentia]], vitam suam in laudem [[Deus|Dei]] et mundi salutem devoveat. Verbum Eremita a [[verbum| verbo]] [[Lingua Graeca| Graeco]] ''{{polytonic|ἔρημος}}'', quod regionem desertam sonat, ductum est. Eremitae et anachoritae ([[ Lingua Graeca|Graece]] ''{{polytonic|ἀναχωρέω}} = secedo'') appellantur.
 
Initio (3./4. saeculo) etiam verbum [[monachus]] ([[Lingua Graeca|graece]] μοναχος < μονος “''solus''”) idem ac eremita valuit. Postquam [[Pachomius Tabennisiensis]] sub annum 320 primum [[monasterium]] fundaverat, plurimi monachi (et monachae) vitam communem receperunt, qua ratione posthac [[coenobita]]e vocanbantur viventes in [[coenobium|coenobiis]], quae saepe ad diversos [[ordo religiosus|ordines religiosos]] pertinebant.
 
Vitae ordo eremiticus tamen simul per saecula florebat et varia genera eremitarum peperit: Erant e.g. qui in columna stantes vitam degerent (qui ideo [[stylites]] appellabantur]]. Alii in [[cella|cellis]], quae plerumque ecclesiae adiacebant, inclusi, quod culmen perfectionis habebatur, per tempus vel etiam per totam reliquam vitam altiorem gradum [[sanctitas|sanctitatis]] consequi vel peccata [[paenitentia]] abluere studebant. Isti eremitae, quorum numerus [[Medium Aevum|Medio Aevo]] summo in fastigio stabat, [[inclusi]] vel reclusi vocabantur.
 
Numerus eremitarum hodierni temporis ingnotus sed certe parvus est.
 
Ex canone 603 [[Codex Iuris Canonici|Codicis Iuris Canonici]] praeter vitae consecratae instituta Ecclesia agnoscit eremitam uti Deo deditum in vita consecrata:
 
''... si tria [[consilia evangelica|evangelica consilia]], voto vel alio sacro ligamine firmata, publice profiteatur in manu Episcopi dioecesani et propriam vivendi rationem sub ductu eiusdem servet.''
 
Quamvis significatio, in qua natum est verbum, ad [[asceta]]s spectet, qui in solitudine secundum Evangelium vivere studeant, saepe latiore vi in omnes, quicumque quovis consilio a communitate hominum secedunt, usurpatur.
 
 
 
== Praeclari Eremitae Christiani==
Line 12 ⟶ 22:
* [[Paulus Thebanus]]
* [[Pachomius Tabennisiensis]], qui fundator [[ordo religiosus|vitae coenobiticae]] factus est
* [[Simeon Stylites senior]]
* [[Benedictus de Nursia]], antequam in [[monasterium]] ingressus est
* [[Wiborada]] (inclusa [[Sanctugallum|Sangallensis]])
* [[Nicolaus de Flüe]]