Quantum redactiones paginae "Ioannes Winter Jones" differant

Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 4:
Iohannes Winter Jones, e stirpe [[Cambria|Cambrico]] ortus, munus iuxta [[Commissio Caritatum|Commissionem Caritatum]] Londinii accepit ibique operam dedit usque ad annum [[1837]]; postea in bibliotheca Musei Britannici laboravit, directoribus [[Henricus Ellis|Henrico Ellis]] et [[Antonius Panizzi|Antonio Panizzi]], cui in praeparatione regularum catalogizationis ''[[Ninety-One Cataloguing Rules]]'' adiuvavit. Jones ipse, successor Panizzi, museum et bibliothecam direxit ab anno 1866, quo tempore aedificia collectionibus naturalibus destinata (nunc [[Museum Britannicum Historiae Naturalis]]) in pago suburbano constructa sunt.
 
Jones fuit vice-praeses [[Societas Antiquariorum Londiniensis|Societatis Antiquariorum]] et ab anno [[1877]] praeses [[Adsociatio Bibliothecaria|Adsociationis Bibliothecariae]]. Volumina tres pro [[Societas Hakluyt|Societate Hakluyt]] recensuit, inter quae reperimus opera [[Ludovicus Vertomannus|Ludovici Vertomanni]]; opus etiam [[Ioannes Franciscus Poggio Bracciolini|Poggio Bracciolini]] de Indiis nuper inventis Anglice vertit.
 
== Opera ==