Quantum redactiones paginae "Regnum Neapolitanum" differant

Content deleted Content added
m Automaton: Disputatio:Lingua Italiana; mutationes minores
Linea 2:
 
 
'''Regnum Neapolitanum''' ([[ItaliceLingua Italiana|Italiane]] '' Regno di Napoli'') fuit circiter a [[saeculum 12|saeculo XII]] usque ad [[saeculum 19|saeculum XIX]] antiqua [[civitas]] in parte [[Italia]]e ad meridiem spectante. Ab anno 1282 usque ad annum 1442, Sicilia et pars Italicae paeninsulae ad meridiem spectans regna segregata de facto fuerunt. Insula regibus [[Corona Aragonensis|Aragoniae]] erat cum Andegavenses in Neapoli regnarent.
 
His profligatis a rege [[Alphonsus V (rex Aragoniae)|Alphonso Magnanimo]], qui iam in Aragonia Siciliaque regnebat, regni unitas anno 1442 restituta est, sed anno 1458 ob Alphonsi mortem, cuius frater Ioannes I Aragonensis Siciliam cepit cum pars paeninsularis notho eius Ferdinando tributa esset, iterum fracta est. Ferdinandi tamen filii plus quam semel oppugnati a regibus Franciae [[Carolus VIII (rex Franciae)|Carolo VIII]] et [[Ludovicus XII (rex Franciae)|Ludovico XII]], qui Andegavensium regum hereditatem sibi vindicabant, contra eos sine regum Aragonensium auxilio regnum defendere nequiverunt. Itaque anno 1504 [[Ferdinandus II (rex Aragoniae)|Ferdinandus II Aragonensis]], qui copias Francicas debellaverat et expulerat, patruelem Fridericum, iam e regno a Francicis eiectum, in Neapolitanum thronum non restituit et regni unitatem sub sceptro suo reparavit.
Linea 9:
 
== Vide etiam ==
* [[Regnum Utriusque Siciliae]]
 
{{hist-stipula}}