Quantum redactiones paginae "Henricus Ellis (1777-1869)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 3:
Henricus Ellis fuit alumnus [[Collegium Sancti Iohannis (Oxonia)|Collegii Sancti Iohannis]] apud [[Universitas Oxoniensis|Oxonienses]], cuius collegii fuit usque ad annum 1805 socius. Anno [[1798]] munus accepit adsistantis in [[Bibliotheca Bodleiana]] eiusdem universitatis (amico eius [[Iohannes Price (1735-1813)|Iohanne Price]] eo tempore bibliothecario) annoque [[1800]] ad [[Museum Britannicum|Musei Britannici]] se transtulit. Ibi catalogum librorum impressorum, iussu [[Iosephus Planta|Iosepho Planta]] bibliothecario, adiuvante [[Henricus Hervey Baber|Henrico Baber]], recensuit, catalogumque manuscriptorum Lansdownianorum anno 1819 edidit. Anno 1827, Planta mortuo, [[Henricus Fynes Clinton|Henrico Fynes Clinton]] a regentibus Bibliothecae ad successionem promoto, rex [[Georgius IV (rex Britanniarum)|Georgius IV]] ipse Henricum Ellis officio bibliothecarii principalis praetulit. Res autem bibliothecae sine tenacitate gerens, anno 1835 suadente Parlamento Britannico [[Iosias Forshall|Iosiam Forshall]] ad munus secretarii (sed potius obtrectatoris) accepit; quo ob aegritudinem anno 1850 renuntiante, Ellis maiorem partem directionis bibliothecae [[Antonius Panizzi|Antonio Panizzi]], bibliothecario futuro, concedit.
 
Electus est anno [[1807]] socius [[Societas Antiquariorum|Societatis Antiquariorum]]; a secretis meruit huius societatis ab anno 1814 1853 usque, a quo anno [[1857]] usque societatem direxit. Permulta opera historica mediaevalia recensuit, inter quae ''[[Monasticon Anglicanum]]''; [[Liber Wintoniaede Wintonia|libri Wintoniae]] vel ''Domesday Book'' praefationem et indicem et Latine (anno 1816) et Anglice (anno 1833) divulgavit.
 
== Opera selecta ==