Quantum redactiones paginae "Henricus Ellis (1777-1869)" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Henricus Ellis''' (natus [[Londinii]] die [[29 Novembris]] [[1777]]; mortuus [[15 Ianuarii]] [[1869]]) fuit bibliothecarius principalis [[Museum Britannicum|Musei Britannici]] ab anno [[1827]] usque ad [[1856]].
 
Henricus Ellis fuit alumnus [[Collegium Sancti Iohannis (Oxonia)|Collegii Sancti Iohannis]] apud [[Universitas Oxoniensis|Oxonienses]], cuius collegii fuit usque ad annum 1805 socius. Anno [[1798]] munus accepit adsistantis in [[Bibliotheca Bodleiana]] eiusdem universitatis (amico eius [[Iohannes Price (1735-1813)|Iohanne Price]] eo tempore bibliothecario) annoque [[1800]] ad [[Museum Britannicum|Musei Britannici]] se transtulit. Ibi catalogum librorum impressorum, iussu [[Iosephus Planta|Iosepho Planta]] bibliothecario, recensuit, catalogumque manuscriptorum Lansdownianorum anno 1819 edidit. Anno 1827, Planta mortuo, [[Henricus Fynes Clinton|Henrico Fynes Clinton]] a regentibus Bibliothecae ad successionem promoto, rex [[Georgius IV (rex Britanniarum)|Georgius IV]] ipse Henricum Ellis officio bibliothecarii principalis praetulit. Res autem bibliothecae sine tenacitate gerens, anno 1835 suadente Parlamento Britannico [[Iosias Forshall|Iosiam Forshall]] ad munus secretarii (sed potius obtrectatoris) accepit; quo ob aegritudinem anno 1850 renuntiante, Ellis maiorem partem directionis bibliothecae [[Antonius Panizzi|Antonio Panizzi]], bibliothecario futuro, concedit.
 
Electus est anno [[1807]] socius [[Societas Antiquariorum|Societatis Antiquariorum]]; a secretis meruit huius societatis ab anno 1814 1853 usque, a quo anno [[1857]] usque societatem direxit.
 
== Opera ==
* 1798 : History of St. Leonard's, Shoreditch, and Liberty of Norton Folgate
* 1816 : indexes, additions, and introduction to Domesday Book (1816)
* 1816 : Society of Antiquaries catalogue of its manuscripts (1816)
* 1817-1830 : (cum J. Caley et [[Bulkeley Bandinel]]) ''Dugdale's Monasticon'' (8 voll.)
* 1819 : Catalogue of the Lansdowne Manuscripts
* 1824–1846 : Original Letters, Illustrative of English History (12 voll.)
 
== Bibliographia ==
* Michael Borrie, "Ellis, Sir Henry (1777-1869)" in ''[[Oxford Dictionary of National Biography]]''
* Edward Edwards, ''Lives of the founders of the British Museum: with notices of its chief augmentors and other benefactors, 1570-1870'' [http://books.google.fr/books?id=yNEMo_2Zq6MC&dq=%22Charles+Morton%22+%22British+Museum%22&source=gbs_navlinks_s Paginae selectae]
* R. G., "Ellis, Sir Henry (1777-1869)" in ''[[Dictionary of National Biography]]''
 
{{Bio-stipula}}
Line 9 ⟶ 23:
[[Categoria:Nati 1777]]
[[Categoria:Mortui 1869]]
[[Categoria:EruditiHistorici Britanniae]]
[[Categoria:Bibliothecarii]]
[[Categoria:Curatores Musei Britannici]]