Quantum redactiones paginae "Belgica" differant

2 octeti additi ,  11 years ago
m
Respublica Democratica Congensis
m (→‎Provinciae Valloniae: -imago (deleta ex Communibus))
m (Respublica Democratica Congensis)
'''Belgia''' sive '''Belgica''' sive '''Belgium''' ([[Lingua Batava|Batave]]: ''Koninkrijk België'' ; [[Lingua Francica|Francogallice]]: ''Royaume de Belgique'' ; [[Lingua Theodisca|Theodisce]]: ''Königreich Belgien'') est civitas in [[Europa]] Occidentali. [[Caput (oppidum)|Caput]] est [[Bruxellae]]. Culturali in limite inter Germanicam et Latinam Europam. Belgia est omnis divisa in regiones tres, quarum unam incolunt Flamingi (Regionem Flandriensem, ubi homines [[Lingua Batava|Batave]] loquuntur), aliam Vallones (Regionem Valloniensem, ubi homines [[Lingua Francica|Francogallice]] loquuntur), tertiam qui ipsorum lingua ''Broesseleers,'' nostra ''[[Bruxellae]]'' appellatur (Regionem Bruxellanam, ubi homines ambabus linguis utuntur). Etiam habet parvam communitatem Theodiscam in orientalibus regni pagis.
 
E [[Medium Aevum|Medii Aevi]] fine [[saeculum 17|saeculo septimo decimo]], Belgicum territorium fuit prosperum commercii [[cultura]]eque sedes. Fere totum cuius territorium eadem in essentia a [[Index Ducum Burgundiae|ducibus Burgundiae]] [[saeculum 15|saeculo XV]] collectum est, antequam diversis Europaeis potentiis ([[Hispania]], [[Austria]], [[Francia]], [[Nederlandia]]) caperetur, et postea suam libertatem anno [[1830]] consecuta est. Recens Belgiae historia rapida industrializatione, [[Respublica PopularisDemocratica Congensis|Congi]] colonizatione, duobus bellis orbis terrarum, et inter principales linguisticas nationis communitates politicis conflictuum ortibus notata est.
 
Belgia monarchia constitutionalis est cuius superanus [[Albertus II (rex Belgiae)|Albertus II]], sextus Belgarum rex, est. Belgia est [[Foederatio|Foederalis Civitas]] ex anno [[1994]] sex foederalibus rebus integrata quae tres regiones (Bruxellensis, Flaminga et Vallonica) et tres communitates (Flaminga, Francica et Theodisca) sunt. Sanctus Belgiae [[Patronus]] est [[Sanctus Iosephus]]. Sententiola est "Concordia Vis."
58

recensiones