Quantum redactiones paginae "Disputatio:Cechia" differant

:Magnopere igitur, hac disputatione omissa, te hortor ut accedas, nobiscum Pragae linguam Latinam colentibus crebrius instituas commercium. Interea valeas quam optime.--[[Usor:Georgius|Georgius A. Laminarius]] 17:50, 2 Novembris 2009 (UTC)
:Dedi ex Urbe a.d. IV Non. Nov. a. MMIX a salute recuperata
 
::Salve, Georgi!
::Primo ipsa res publica nomine „Bohemo''slovenia''“ utebatur. Mea sententia factum istud probat hoc nomen non ab optimis Latine loquentibus cusum esse — simpliciter ''český'' ut ''Bohem(ic)us'' verbo verbum reddiderunt, et ''slovenský'' ut ''Sloven(ic)us'' quidem littera litteram, sine cogitando maiore. Postmodum intellexerunt terram novam coniunctionem Bohemiae et [[Slovenia|partis Iugoslaviae]] non esse, nomen ad „Bohemo''slovacia''“ emendantes. Cur etiam casu partis primae huius vocis errare non possint?
::De iure Cechoslovacia vero ex nihilo creata est, nec Regni Bohemiae, nec Marchionatus Moraviae, nec Ducatus Silesiae, nec Austriae vel Hungariae heres fuit. Ut iurisprudens futurus probe autem scio ius non omnia esse, ergo possumus dicere Cechoslovaciam (proprie eius partem occidentalem) heredem Coronae Bohemicae territorii causa esse. Bohemiae autem rex tantum in Bohemia regnabat. Marchionatui Moraviae marchio Moraviae praeerat eodemque modo ducatui Silesiae dux Silesiae. Nec marchio nec dux regi subiecti sunt; dicere „rex Bohemicus sum“ in Moravia nihil significabat sine „quoque marchio Moravicus“ addendo. Vero et rex et marchio et dux saepe homo unus erat, tum autem Corona Bohemica non solum „terrae regi Bohemiae subiectae“, sed etiam „terrae marchioni Moraviae subiectae“ et „terrae duci Silesiae subiectae“ recte appelletur, nominis tribus omnibus eodem modo bonis.
::Paulus Strancius (''Pavel Stránský'') librum ''Respublica Bojema'' (''O státě českém'') anno 1634 scripsit, qui modo Regnum Bohemiae tractat. Hoc nomen ab ''Res publica Bohemica'' in orthographia ac suffixo uno tantum distat. Veteres Bohemi vero Moraviam, Silesiam etc. ut regiones peregrinas videbant, et vice versa; hoc hodie in Cechia unica mente concipere vix scimus. Ea de causa censeo factum hodiernum non vocibus mediaevalibus exprimeri posse.
::Denique, gratias tibi ago pro Latinitatis meae praedicatione tua. Revera non tam bona est — ut sententiam scribam [[minutum|minuta]] plurima mihi necessa sunt, quia voces paene omnes in dictionario quaerere debeo. Ita linguas pluras scribere (non loqui) posse soleo — fortasse satis de grammatica, minima de vocabulario sciens. Etiam sum „homo interretialis“ et vita virtuali ampla vivo — in vita rudi voluptates suas exercere nec cum aliis hominibus extra interretem convenire soleo. Linguae Latinae fautor sum ac maneam et invitatione tua gavisus sum, sed quae nunc facio mihi sufficiunt. [[Usor:Gabriel Svoboda|Gabriel Svoboda]] 22:11, 6 Novembris 2009 (UTC)
697

recensiones