Quantum redactiones paginae "Iacobus Ussher" differant

Summarium vacuum
m
{{vicificanda}}
 
'''Iacobus UssherUsserius''', [[Eblana]]e, notarii filius, anno [[1581]] natus, [[Midum|Midensis]] [[episcopus]] (anno [[1621]]) postea archiepiscopus [[Armacha]]nus (anno [[1626]]) ideo Totius Hiberniae [[Primas]] erat. Antea Collegii Sanctae Trinitatis theologiae professor ordinarius Sanctique [[Sanctus Patricius|Patricii]] ecclesiae [[cathedralis]] cancellarius fuerat.
 
Ingenium industriamque suam studiis academicis praesertim historicis applicuit. Secundum biographum cistulae librorum in peregrinationibus eum ubique sequebantur. Notus praecipue propter mundi creationis calculum, qui ei famam universalem attulit, sed qui ab indagatoribus posterioribus invalidus reperiebatur, historiae etiam ecclesiarum [[Britannia|Britannicarum]] se devovit. Calvinismi principiis maxime imbutus cum Presbyterianis dialogum sustinuit, Catholicis autem valde adversabatur. Belli Civilis tempore concessionibus quas his [[Carolus I]] rex facere parabatur se opponebat. In [[Anglia]]m transvectus [[Oxonium|Oxonio]], ubi antea studiorum causa habitabat, apud regem se confugit, militum autem stridore vexatus sedem [[Bristolia]]m, postea Castra Didii, deinde ad Castrum Sancti Donati in comitatu Glamorganiensi campestri mutavit. Hic litterarum sedem sed etiam morbum invenit. Post regis cladem mortemque quam maxime lugebat, ab [[Olivarius Cromwell|Olivario Cromwell]] receptus est et ut summa tranquillitate viveret ei permissum est. Anno [[1656]] prope oppidum Reigate mortuus [[Visimonasterium|Visimonasterio]] cum fastu sepultus est.
712

recensiones