Quantum redactiones paginae "Disputatio:Cechia" differant

Content deleted Content added
Linea 164:
:Nunc vero revertar unde deflexi. Argumenta igitur tua etsi ea plane intellego nec dubito quin omnia curiose ac diligenter perpendere, certe rei ipsi prodesse summa ope conatus es, non puto tam esse solida ut mutationem, quam proposuisti, firment neque iis adeo mihi persuasisti ut istis nominibus utar latissime divulgatis; quae etsi a plurimis usurpantur, nequaquam tamen cum Latini sermonis ipsiusque terrae indole videntur mihi congruere; nam, nisi fallor, ipsa res publica voce usa est Bohemoslovaciae, numquam vero Cecho-, Tzeko-, Tseko-, Czecho-slovaciae; quae voces etiam admodum dubitatur quonam modo sint ore proferendae.
:Attamen, ut recte admonuisti, probe scio iam humanistas de uno ipsius Coronae Bohemicae nomine valde incertos fuisse, nonnullos nomen Czechiae adhibuisse, plurimos variis modis vitavisse quominus omnes Coronae Bohemicae terras una vocarent voce; neque umquam dubitavi quin item Res publica Bohemica non ex nihilo orta esset, sed potius earum terrarum esset heredem quibus rex quondam Bohemiae praefuerat. At disputationem hanc intricatiorem esse duco quam ut hic tractari possit tota. Hoc tantum dico: me, qui huic situi his temporibus vix operam dare possim, tibi partim concedere, animos eorum qui hoc situ utuntur, perturbare nolle ideoque nihil iam mutaturum esse, nihilominus tibi hac in re non assentiri meque omni in sermone, operibus, scholis recitandis nomine quem terrae nostrae proprium iudico, usurum. Nam, hoc libere confiteor, in Bohemia non tam multi, immo pauci sumus qui Latinam colamus linguam, neque quodvis certamem atque acerrima de lana caprina disputatio nobis prodesse potest.
:Magnopere igitur, hac disputatione omissa, te hortor ut accedas, nobiscum Pragae linguam Latinam colentibus crebrius instituas commercium. Interea valeas quam optime.--[[Usor:Georgius|Georgius A. Laminarius]] 17:50, 2 Novembris 2009 (UTC)
:Dedi ex Urbe a.d. IV Non. Nov. a. MMIX a salute recuperata
Revertere ad "Cechia".