Quantum redactiones paginae "Disputatio:Cechia" differant

 
:Salve! Ego etiam longo tempore de patriae nostrae nomine cogitabam et dubitabam. Partim tecum consentio — lingua Latina vinculum inter nos et veteres sit. Tamen censeo nullum vinculum fingendum esse, ubi nullum est — ut veteres illi non confundantur. Et credo nullum vinculum inter Regnum Bohemiae (ante annum 1918) et Rem publicam Cechoslovacam vel Cecham (post annum 1918) esse. Bohemia erat modo una quinque terrarum Cechoslovaciae estque modo una trium terrarum Cechiae. Si Cechoslovaciae vel Cechiae ulla lingua maior nomen "Bohemia" vel simile daret, fortasse in lingua Latina idem facere possemus (exempli gratia civitas hodierna Hispania sicut provincia Romana antiqua appellatur, etsi fines incolaeque eius non iidem sunt). Ita autem non est, linguae Anglica, Francogallica, Theodisca, Hispanica, Italica, Russica etc. omnes Bohemiam et Cechiam clare dignoscunt. Ergo, mea sententia, valet Cechiam civitatem novam esse, medii aevi nomen capere non potentem. Vox "Cechia" in usu est, non est ficta, et mihi prorsus barbarica non videtur — et "ce" et "chia" syllabae sunt classicae, ad enuntiandum faciles. Fortasse nomine "Res publica Bohemica" utentes honoris maioris sunt, hoc autem nomen nimis Bohemiae simile est, et in encyclopaedia subtilitas claritasque postulatur. Scio te Georgi huius paginae nomen optima fide elegisse et tibi gratias plurimas ago pro hac pagina condenda amplificandaque. Amabo te, hac controversia ne deterrearis. Vale! [[Usor:Gabriel Svoboda|Gabriel Svoboda]] 20:50, 28 Octobris 2009 (UTC)
 
:'''Georgius Gabrieli, mirabili iurisprudentiae studioso, s.p.d.'''
:Litteras quas tam emendate tamque pulchre necnon sine suavitate conscripseras, litteras, inquam, tuas mecum per hunc situm retialem communicatas valde sum miratus, tibique gratulor qui ad tantum perveneris Latinitatis gradum ut satis puro utaris sermone atque integro; praeterea hoc etiam mirandum censeo nos in eadem urbe vitam agere nec, nisi me animus fallit, adhuc inter nos commercium institutum esse quod cum nobis ipsis esset proculdubio suave, tum etiam ad utilitatem quoque communem aliquid afferret emolumenti; nam si volueris, nobiscum qui Latinitatem in Bohemis promovere studemus, vires iungere poteris vel saltem interdum convenire (hoc tempore ipso sessio celebratur Circuli Latini Prageni) necnon plura efficere. Quid censes?
:Nunc vero revertar unde deflexi. Argumenta igitur tua etsi ea plane intellego nec dubito quin omnia curiose ac diligenter perpendere, certe rei ipsi prodesse summa ope conatus es, non puto tam esse solida ut mutationem, quam proposuisti, firment neque iis adeo mihi persuasisti ut istis nominibus utar latissime divulgatis; quae etsi a plurimis usurpantur, nequaquam tamen cum Latini sermonis ipsiusque terrae indole videntur mihi congruere; nam, nisi fallor, ipsa res publica voce usa est Bohemoslovaciae, numquam vero Cecho-, Tzeko-, Tseko-, Czecho-slovaciae; quae voces etiam admodum dubitatur quonam modo sint ore proferendae.
:Attamen, ut recte admonuisti, probe scio iam humanistas de uno ipsius Coronae Bohemicae nomine valde incertos fuisse, nonnullos nomen Czechiae adhibuisse, plurimos variis modis vitavisse quominus omnes Coronae Bohemicae terras una vocarent voce; neque umquam dubitavi quin item Res publica Bohemica non ex nihilo orta esset, sed potius earum terrarum esset heredem quibus rex quondam Bohemiae praefuerat. At disputationem hanc intricatiorem esse duco quam ut hic tractari possit tota. Hoc tantum dico: me, qui huic situi his temporibus vix operam dare possim, tibi partim concedere, animos eorum qui hoc situ utuntur, perturbare nolle ideoque nihil iam mutaturum esse, nihilominus tibi hac in re non assentiri meque omni in sermone, operibus, scholis recitandis nomine quem terrae nostrae proprium iudico, usurum. Nam, hoc libere confiteor, in Bohemia non tam multi, immo pauci sumus qui Latinam colamus linguam, neque quodvis certamem atque acerrima de lana caprina disputatio nobis prodesse potest.
:Magnopere igitur, hac disputatione omissa, te hortor ut accedas, nobiscum Pragae linguam Latinam colentibus crebrius instituas commercium. Interea valeas quam optime.
:Dedi ex Urbe a.d. IV Non. Nov. a. MMIX a salute recuperata
276

recensiones