Quantum redactiones paginae "Bacchae" differant

Content deleted Content added
Nexus: Ferula communis
Linea 23:
Deinde chorus maenadum Asiaticarum praesidio destitutarum et Dircen alloquitur, tutelam Thebarum, et Dionysum deum, ducem suum, invocat. Repente vox Dionysi tamquam ex intimo auditur, quae de praestigiis ab Dionyso factis aliisque calamitatibus Pentheo in poenam illatis narrat: Primo domum regiam quassatam esse a Baccho, exarsisseque sepulchrum Semelae; secundo, phasma in aula creatum a Bromio esse, quod Pentheus gladio stricto aëra secans interficere frustra conaretur; deinde totum aedificium repentina ruina concidisse; Pentheum adversus vim dei pugnantem denique collapsum esse.
 
Pentheus rursus in scaenam prodit obstupefactus, quod sine catenis advenam esse videt, qui se ab Dionyso dicit esse liberatum. Nunc autem pastorem vident quendam ex Cithaerone monte venientem, qui haec regi nuntiat: Vidisse se tres feminarum sub divo dormientium turbas, quarum uni Agaue praeesse videretur. Quam repente experrectam clamore incitasse turbam suam, ut nebridibus indutis se serpentibus cingerent. Vidisse se alias feminas dammam bracchiis tenentes, alias autem, quibus domi infantes essent, catulos lupinos lacte alentes; et aliam saxum thyrso feriendo fontem fecisse, aliam autem ictu [[Ferula communis|ferulae]] effecisse, ut vinum e rupe scateret. Sed nondum loqui desiit pastor: Ut apud regem gratiosi fierent, iniisse se cum sodalibus consilium Agaues capiendae. Sed feminas furiosas ipsos aggressas fugavisse et pecudem manibus dilaceravisse, deinde invasisse duos viculos omnibusque rebus perturbatis vulneravisse thyrsis incolas ferris repugnantes, denique in locum unde profectae essent revertisse omnemque cruorem quo maculatae essent aqua abluisse fontium vi Dionysi apertorum. Iam finem facit loquendi nuntius, qui postremo his verbis ad regem provocat:<ref>''Bacchae'' 769-774; Latine convertit [[Usor:Neander]].</ref>
 
{| border="0" style="border-collapse:collapse; background:white; font-size:95%;"