Quantum redactiones paginae "Disputatio:Cechia" differant

Content deleted Content added
Linea 150:
:: Vero Tsechia, Tzechia vel quin Sechia phonologie classicae melius (non autem accurate) congruunt. Sed hae optiones fere non usurpantur extra Vicipaediam et paucos Latine loquentes recentes (Egger, Pekkanen): [http://books.google.com/books?q=Tzechiae Tzechiae] duo proventus, [http://books.google.com/books?q=Tzekiae Tzekiae] unus proventus, [http://books.google.com/books?q=Tsechiae Tsechiae] nullus proventus etc. Ergo duae optiones solae manent: Cechia /kekhia/ et Czechia /kzzekhia/. Puto /k/ melius quam /kzz/ esse ...<br>''Chilia'' a nomine Hispanico ''Chile'' oritur; hoc modo ''Čechiam'' a ''Česko'' haberemus. Nonnuli vero hoc nomen utebantur (e.g. [http://books.google.com/books?id=jGAVAAAAYAAJ&pg=PA1&dq=%22Flora+%C4%8Cechica%22#v=onepage&q=&f=false Flora Čechica]), tamen credo nos diacritica potius effugere. [[Usor:Gabriel Svoboda|Gabriel Svoboda]] 15:19, 2 Octobris 2009 (UTC)
 
== Epistula in "Cechoslovaciam", quae dicitur ==
 
'''Georgius A. Laminarius amicis in Vicipaedia salutem dicit.'''
 
Diuturni silentii, amici, quo sum his temporibus usus - non ignavia quadam, sed partim studiis, partim negotiis distractus - finem hodiernus diem attulit; itaque, etsi omnes Latinitatis fautores vel maximi aestimo, non possum quin vobis huius paginae, quam condidi, mutationem qua nomen vere Latinum atque usu probatum, ideo usurpandum pessum dedistis, obiciam velut peccatum in Latinitatem vivam commissum. Non nego multos esse hoc in situ homines doctissimos, nihilominus de vocabulis locutionibusque vere Latinis non puto esse suffragia ferenda; nam Latinitas pura et emendata, quam nos omnes iam inde ab initio studiorum sumus secuti, numquam arbitrio vulgi fuit moderanda; isto enim nomine nullam iam esse Latinitatis, quae vinculum inter nos et veteres esse debet, nullam, inquam, Latinitatis esse utilitatem existimarem. Quod sane non sibi vult me velle omnia inter nos amicitiae Latinae vincula diluere, nihilominus hoc nobis omnibus deliberandum censeo quorsum studia nostra dirigi oporteat. Valeatis quam optime.--[[Usor:Georgius|Georgius A. Laminarius]] 08:53, 28 Octobris 2009 (UTC)
 
Dedi ex Urbe a.d. V Kal. Nov., i. e. die festo liberae ''Bohemoslovaciae'' dicato, a. MMIX a partu Virginis
Revertere ad "Cechia".