Quantum redactiones paginae "Disputatio:Cechia" differant

Content deleted Content added
Linea 153:
 
Georgius A. Laminarius amicis in Vicipaedia salutem dicit.
 
Diuturni silentii, amici, quo sum his temporibus usus - non ignavia quadam, sed partim studiis, partim negotiis distractus - finem hodiernus diem attulit; itaque, etsi omnes Latinitatis fautores vel maximi aestimo, non possum quin vobis huius paginae, quam condidi, mutationem qua nomen vere Latinum atque usu probatum, ideo usurpandum pessum dedistis, obiciam velut peccatum in Latinitatem vivam commissum. Non nego multos esse hoc in situ homines doctissimos, nihilominus de vocabulis locutionibusque vere Latinis non puto esse suffragia ferenda; nam Latinitas pura et emendata, quam nos omnes iam inde ab initio studiorum sumus secuti, numquam arbitrio vulgi fuit moderanda; isto enim nomine nullam iam esse Latinitatis, quae vinculum inter nos et veteres esse debet, nullam, inquam, Latinitatis esse utilitatem existimarem. Quod sane non sibi vult me velle omnia inter nos amicitiae Latinae vincula diluere, nihilominus hoc nobis omnibus deliberandum censeo quorsum studia nostra dirigi oporteat. Valeatis quam optime.--[[Usor:Georgius|Georgius A. Laminarius]] 08:53, 28 Octobris 2009 (UTC)
 
Dedi ex Urbe a.d. V Kal. Nov., i. e. die liberae Bohemoslovaciae dicato, a. MMIX a partu Virginis
Revertere ad "Cechia".