Quantum redactiones paginae "Fratres Plimmutenses" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens ''''Fratres Plimmutenses''' sunt corpus Christianum cuius nomen a civitate Plimmuta ducitur ubi societas anno 1830 condita est a Ioanne Nelson Darby, antea presbyter...'
(eadem)

Emendatio ex 11:11, 23 Octobris 2009

Fratres Plimmutenses sunt corpus Christianum cuius nomen a civitate Plimmuta ducitur ubi societas anno 1830 condita est a Ioanne Nelson Darby, antea presbytero Anglicano. Inter primos assectatores fuit Samuel Prideaux Tregellis, inclytus Bibliorum peritus.

Doctrina Fratrum elementa tum Calvinismi et Pietismo coniungit et in magno discrimine "Millennium Expectatum" ponit. Secundum mores Puritanos negotia saecularia negant nisi ea quae in Bibliis inveniuntur, ut puta medicina et agricultura. Ministerium ordinatum non est etiampsi Fratres "Fractionem Panis" magni momenti habent, eo quod tum signum unionis Christianorum sit, tum mortem Domini proclamet donec reveniat. Interpretatio Bibliarum stricta secundum morem Calvinisticum habetur.