Quantum redactiones paginae "Marcus Fabius Quintilianus" differant

Content deleted Content added
+nexus, anni, +categoria
No edit summary
Linea 1:
'''M. Fabium Quintilianum''' praeter [[M. Tullius Cicero|Cicero]]nem in [[ars rhetorica|arte rhetorica]] illustranda nemo Romanorum superavit. Qui anno p. Chr. n. [[35]]. filius vel etiam nepos rhetoris Calagurri natus, Romae a Remmio Palaemone grammatico et postea a Domitio Afro oratore arte dicendi instructus ante annum [[56]]. in [[Hispania]]m non revertit. Ibi et in foro et in arte oratoria docenda maximam sibi laudem paruisse videtur. Cum [[Galba]] enim, qui provinciae tum praefuit, postea princeps factus est, Romam denuo profectus a [[Vespasianus|Vespasiano]] magna mercede magister artis dicendi publicus nominatus est. Quam artem viginti annos professus viribus integris anno circiter [[90]]. a negotiis recessit. Cuius discipulum fuisse constat [[Caius Plinius Caecilius Secundus|Plinium minorem]], [[Cornelius Tacitus|Tacitum]] incertum est. Populari eius Martiali cum eo consuetudinem fuisse ex epigrammate honorifico, alterius libri nonagesimo, intellegimus. Otiosus autem Quintilianus non modo litteris studuit, sed nepotum etiam duorum sororis [[Domitianus|Domitiani]] principis praeceptor fuit. Mortuus est sub [[100|finem saeculi]].
 
[[Categoria:Oratores]]