Quantum redactiones paginae "Fabulae Dolomianorum montium" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 5:
In arce etiam Gardis vivit neptis arcis domini semper de eius valetudine sollicitissimi. Tempore procedente Gardis aliqua mira cognovit. Quotiescumque [[luna]] plena erat ex ima [[lapis|lapide]] fundamentali quoddam verbum omnem arcem transmigravit usque ad altissimas pinnas. Consecutus est etiam de lapide fundamentali terribilis gemitus et eodem tempore clamores orsae sunt tamquam aliqui gemitum terribilem vincere conarentur. Ita Gardis cognovit homines in carcere subterraneo super lapidem fundementalem ab [[avus|avo]] in custodia teneri. Illos homines liberatura ipsa in carcerem lapsa est. Captivi nunc ei, quae nunc cum captivis in carcere est, secreta arcis terribilia explanaverunt. [[verbum|Verba]] pleniluniis prodeuntia alium post alium [[sententia]]m faciunt: „SUB LAPIDEM FUNDEMENTALEM HUIUS ARCIS [[virgo|VIRGO]] INCLUSA EST ET SI IN ARCE ALIA VIRGO MORETUR OMNIS ARX CONLABETUR.“
 
Dominus neptem ex carcere trahere vult sed captivi in carcere id non permittunt nisi ille primo ipsos extraxerit. Ita illos extrahere coactus a captivis nunc liberatis etiam neptem extrahere permissus est. Sed paulo post res venit ad manus et captivi avum ipsum in carcerem deiciunt. Etiam Gardis avo auxilio ventura in carcerem iterum labitur et graviter corpore interiore sauciata est. Sed captivi liberati et arcis secreta cognita habentes ambo ex carcere trahunt quod avus minatur se neptem virginem necaturum esse.
Nunc quidem non solum captivi liberati sed omnes armigeri et famuli rapide ex arce fugiunt nepte vigine mortaliter sauciata. Sed dominus contumax cum nepti morienti manet. Plena luna est et media nocte ultimo sententiae verbo CONLABETUR prodeunte Gardis moritur et tota arx cum domino neptique in praeceps Pinkan decidit.