Quantum redactiones paginae "Fridericus-Gulielmus Lübke" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Xqbot (disputatio | conlationes)
m bot abdit: en:Friedrich-Wilhelm Lübke; mutationes minores
Linea 1:
'''Fridericus-Gulielmus''' (vulgo: ''Friedrich Wilhelm'') '''Lübke''' (natus [[25 Augusti]] [[1887]], mortuus [[16 Octobris]] [[1954]] apud [[Flensburgum]]) vir publicus [[Germania]]e et sodalis [[Christiana Democratica Unio Germaniae|Christianae Democraticae Unionis Germaniae]] erat.
 
== Iuventus Munusque ==
Lübke, frater [[Hinricus Luebke|Hinrici Luebke]], qui postea [[Praeses Foederalis Germaniae]] electus est, nauta fuit atque annis [[1901]] - [[1920]] maribus omnibus navigabat. [[Bellum Orbis Terrarum I|Bello Orbis Terrarum I]] in navigio subaqualis militavit. Post bellum finitum Germania naves mercatorias amisit, Lübke fundum emit et agricola laboravit. [[Bellum Orbis Terrarum II|Bello Orbis Terrarum II]] legatus militum classis [[Aarhusium|Aarhusii]] in [[Dania]] erat.
 
== Cursus honorum ==
Lübke, qui post bellum finitum sodalis CDU factus est, [[2 Decembris]] [[1946]] legatus senatus terrae [[Slesvicum et Holsatia|Slesvici et Holsatiae]] nominatus est et in hoc officium ad [[1950]] mansit. Cum anno [[1951]] [[Gualterius Bartram]] (CDU) a magistratu praesidis ministrorum huius terrae foederalis se recedere coactus esset, quod sodalis NSDAP fuisset, Lübke [[25 Iunii]] eius successor creatus est. Cum et paene omnes administri Bartram sodales NSDAP fuissent, Lübke primis diebus et ministeria varia rexit. Propter morbum [[Cancer (morbus)|canceris]] gravem [[11 Octobris]] 1954 magistratum relinquere coactus est. Dehinc iterum legatus senatus terrae erat. Successor eius [[Kai-Uwe de Hassel]] praeses ministrorum creatus est. Paucis diebus post Lübke mortuus est.
 
== Nexus Externi ==
* [http://lissh.lvn.parlanet.de/cgi-bin/starfinder/0?path=samtflmore.txt&id=fastlink&pass=&search=R%3D296&format=WEBVOLLLANG Curriculum vitae in pagina senatus terrae Slesvici et Holsatiae]
 
{{Formula:Praesides Ministrorum Slesvici et Holsatiae}}
Linea 18:
 
[[de:Friedrich-Wilhelm Lübke]]
[[en:Friedrich-Wilhelm Lübke]]
[[pt:Friedrich-Wilhelm Lübke]]