Quantum redactiones paginae "Regia Classis Britannica" differant

Content deleted Content added
Abrogans recensionem 901326 ab usore 82.31.160.199 (Disputatio | conlationes): Vicipaedia:Numeri Romani
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Naval Ensign of the United Kingdom.svg|thumb|300px|Vexillum militare Regiae Classis Britannicae]]
Regia Classis ([[Anglice]]: ''Royal Navy'') est bellica classis [[Britannia]]e quae ferme ab anno [[1692]] usque ad exitum [[Bellum Orbis Terrarum II|Belli Orbis Terrarum II]] pollentissima omnium reliquarum classium fuit. Regia Classis ad Britanniae imperium marium militare mercatoriumque dandum et ad pecuniam efferendam maxime saeculis [[Saeculum 18|duodevicesimo]] et [[Saeculum 19|undevicesimo]] pertinuit.
 
His temporibus, etsi Regia Classis non multas naves habeat (nam sunt [[88|octoginta octo]] bellica navigia), tamen progressa in technologia navale et armamentis multum est pro classibus maioribus.
 
== De Regia Classe notiones ==
Regia Classis semper primarias partes in insula Angliae defendenda habuit contra inimicas naves et ad primatum commercialem militaremque conservandum usque ad aëroplanorum adventum.
=== [[Saxones|Saxonica]] Classis (fere 800 p.C.n-1066 p.C.n.) ===
Ab Alfredo Magno constituta [[Saeculum 9|saeculo nono]] e [[400|quadringentis]] navibus constitit et magnam victoriam consecuta est in mare apud [[Cantium]] contra [[Vicingi|Vicingos]] [[pirata]]s insulam adorientes, sed exarmata post annos paucos ab ipso rege est.
=== Aevum Normannum et Medium usque ad annum [[1485]] - Quinque Portus ===
Cum anno [[1066]] Normanni Britanniam invasissent, Saxonibus profligatis, classem armavit rex [[Gulielmus I (rex Angliae)|Gulielmus I]] cum navibus societatis maritimae "Quinque Portus" appellatae (vulgo "''Cinque Ports''").
 
Rex [[Iohannes (rex Angliae)|Iohannes]] "Sine fundo" dictus classem habebat [[500|quingentis]] [[Navis velifera|navibus veliferis]] compositam et regi [[Eduardus III (rex Angliae)|Eduardo III]] in dimidio [[Saeculum 14|saeculi quarti decimi]] [[700|septingenta]] navigia erant.
[[Fasciculus:Spanish_Armada.jpg‎|thumb|300px|Clades Armatae Hispanicae apud Britannica litora, anno [[1588]], in imagine a Philippo Iacobo Loutherbourg picta]]
=== Aevum Tudoriense ===
[[Henricus VIII]] instituit classem "''Navy Royal''" appellatam quae e quinquaginta et octo navibus constabat sed anno [[1588]], [[Elisabetha I]] regina, Regnum Hispanicum Britanniae impetum imminentem minatus est cum classe ''[[Armata Hispanica|Invencible Armada]]'' dicta. Ob tempestates magnas et peritiam classis Anglicae (memorandae sunt res gestae [[Franciscus Drakus|Francisci Draki]] navarchi [[cursarius|cursariique]]) magna calamitas classi Hispanicae fuit quae in patria redire debuit, quadraginta et quinque navibus submersis, mille hominibus vita privatis.
 
Ad hoc, regina Elisabetha navarchis Regiae Classis dare incepit "litteras cursus" per quas permittebat ut vastaret aut carperet naves ex [[America]] auro argentoque plenas redientes et portus hostium.
[[Fasciculus:Sovereign_of_the_Seas.jpg|thumb|left|280px|Imago navem ''Royal Sovereign'' (Latine fere: ''Imperatrix Regalis'') a rege Anglico [[Carolus I (rex Angliae)|Carolo I]] constructam depingens, anno [[1637]]]]
[[Fasciculus:HMS Victory - bow.jpg|thumb|left|280px|Prora navis [[Horatius Nelson|Horatii Nelson]] appellatae ''HMS Victory'' in [[Portus Magnus|Portu Magno]]]]
=== In saeculis [[Saeculum 18|XVIII]] et [[Saeculum 19|IX]] ===
Parlamentum Anglicum, Olivario Cromwell duce, armavit Regiam Classem, novis navibus eam munivit et in sua custodia eam posuit. Progressus Regiae Classis tam magnus in saeculo XVIII18 fuit ut dicerent "Britanniam fluctus regere". Fortitudo magnitudoque eius Angliae spoponderunt de praestantia commerciale et militare in maribus omnibus; ad hoc, quia non Britanniae necesse erat magnum exercitum terrestrem habere, reges in classem bellicam vires militares contulerunt.
 
Omnes homines qui ostenderent magnitudinem ingenii aut peritiam militarem neque vero ob divitias aut familiae nobilitatem imperio in Regia Classe fungi potebant: quo modo prudentia rei militaris navarchorum Anglicorum fecit ut perraro Britanniae clades essent (in exemplum memoranda [[Pugna navalis apud Trafalgar (1805)|Pugna navalis apud Trafalgar]], a.D. [[1805]], est).
 
Ab anno [[1793]] usque ad [[1815]] Regia Classis perdidit [[344|trecentas et quadraginta et quattuor]] naves (quorum [[254|ducentae et quinquaginta et quattuor]] submersae sunt a fluctibus, [[75|septuaginta et quinque]] a navibus hostilibus, quindecim15 ob incendia fortuita). Etiam vitam amiserunt 103.660 nautae (84.440 ob pestilentias aut casus, 12.680 ob naufragia et 6.540 ob inimica gesta).
 
=== Ab exitu saeculi IX usque ad Belli Orbis Terrarum II finem ===
Linea 46:
 
== Nexus externi ==
{{commonsCommuniaCat|Category:Royal Navy|Regiam Classem}}
* [http://www.royal-navy.mod.uk/ Nexus ad paginam publicam Regiae Classis (Anglice)]
* [http://www.navynews.co.uk/ Annales Regiae Classis (Anglice)]