Quantum redactiones paginae "Henricus Held" differant

m
bot mutat: de:Heinrich Held (Politiker); mutationes minores
m (bot mutat: de:Heinrich Held (Politiker); mutationes minores)
'''Hinricus''' (vulgo:Heinrich) '''Held''' (natus [[6 Iunii]] [[1968]] oppido Erpachii, mortuus [[4 Augusti]] [[1938]] [[Ratisbona]]e) vir publicus [[Bavaria]]e et sodalis [[Factio Popularis Bavariae|Factionis Popularis Bavariae]] fuit.
 
== Iuventus et Munus ==
Iuventutem [[Argentoratum|Argentorato]] agebat, tum ab anno [[1892]] Argentorato, [[Marburgum|Marburgi]], [[Heidelberga]]e iurisprudentiae, rebus publicis atque historiae studebat. Probatione accepta diunarius Argentorate et Heidelbergae laboravit. Ab anno [[1899]] diurnarius praeses Ratisbonae fuit.
 
== Cursus honorum ==
Anno [[1907]] legatus factionis ''Zentrum'' in senatus terrae Bavariae creatus est. Anno [[1914]] praeses legatorum et deinde factionis Zentrum in Bavaria electus est. [[Bellum Orbis Terrarum I|Bello Orbis Terrarum I]] finito factio ''Zentrum'' Bavariae secedit atque Factionem Popularem Bavariae (BVP) condidit. Cuius praeses Held factus est. [[24 Iunii]] [[1924]] praeses ministrorum Bavariae electus est. Anno sequenti magistratum praesidis [[Germania]]e petivit, sed suffragium perdidit. Anno [[1930]] Held post suffragium perditum non nisi pro tempore praeses ministrorum mansit.
 
== Consilia ==
[[4 Ianuarii]] [[1925]] [[Adolphus Hitler|Adolphum Hitler]] convenit, qui brevi tempore antea, rerum novarum condamnatus propter eversionem [[9 Novembris]] [[1923]], ex carcere dimissus erat: Cum Hitler promisit se legibus obtemperaturum, Held factionem eius NSDAP 1923 vetitam, iterum admisit. Cum haec ita essent, Held tamen inimicus Nazistarum fuit atque 1930 vesitus militares sodalium NSDAP vetabat.
Ceterum pro libertate Bavariae in Germania semper certabat. Cum Nazistae [[30 Ianuarii]] [[1933]] [[Berolinum|Berolini]] rerum potiti essent, Held Rupprechtum, filium [[Ludovicus III (rex Bavariae)|Ludovici III]], ultimi regis Bavariae, rogat, an adminsitrator vel etiam rex Bavariae fieri vellet.
== Finis cursus ==
[[9 Martii]] [[1933]] Hitler [[Franciscus de Epp|Franciscum de Epp]] administratorem Bavariae fecit, qui eodem die dimissus est. Held autem Rupprechtum regem proclamare cunctatus est. [[15 Martii]] [[1933]] a magistratu recessit et reliquum tempus privatus Ratisbonae vixit.
 
== Nexus Externi ==
*{{PND|118710060}}
*[http://www.dhm.de/lemo/html/biografien/HeldHeinrich/index.html Curriculum vitae in pagina Musei Historici Theodisci (lingua Theodisca)]
[[Categoria:Politicorum periti Germaniae]]
 
[[de:Heinrich Held (BVPPolitiker)]]
[[en:Heinrich Held]]
[[fr:Heinrich Held]]
85 319

recensiones