Quantum redactiones paginae "Lingua Anglica" differant

Content deleted Content added
m Reverti recensiones ab usore 217.87.104.242 (Disputatio | conlationes) ad emendationem proximam ab Xqbot
Linea 37:
 
== Grammatica ==
Flexura Anglica simplicior est illa qua utitur lingua Latina, casus tres praebens, nominativum genitivum obiectivum; hic casus obiectivus constat ex casibus dativo accusativo ablativo, quibus lingua Anglica antiqua utebatur. Differt obiectivum nominativo solum in praenominibus: dicitur ''I killed the dog'' (ego canem necavi) sed ''The dog killed me'' (canis me necavit). Distinguitur tamen numerus singularis a numero plurali. Pauca verba sunt quae genera habent; in praenominibus singularibus distinguitur praenomen animatum (genus habens, sicut ''he'' (ille) vel ''she'' (illa)) praenomine inanimato (''it'' (illud)). Quod casus Latini efficiunt, efficitur lingua Anglica a [[praepositio]]nibus, quae indicant relationes inter verba. Positio verborum pergravis est: prima regula syntaxeos Anglici est quod [[subiectum (grammatica generalis)|subiectum]] ante [[praedicatum]], praedicatum ante [[obiectum]] poni debet.
 
== Vide etiam ==