Quantum redactiones paginae "Lingua Latina" differant

m
Summarium vacuum
(vandalismum reverti)
m
'''Lingua Latina''' est [[lingua Indoeuropaea]] qua Romani antiqui locuti sunt.<ref>Sunt qui linguam Latinam velint "linguam Romanam" appellare, velut {{Campanini 2003}}</ref> Linguae [[nomen]] ductum est de terra in [[paeninsula]] [[Italia|Italica]] quam Latine loquentes incolebant, "Latium Vetus" interdum appellata, sita inter [[Tiberis|Tiberim]], [[Volsci|Volscos]], [[Appennini|Appenninum]] et [[Mare Tyrrhenicum|Mare Inferum]].
 
Cum populi [[Antiqua Res Publica Romana|Reipublicae Romanae]] et [[Imperium Romanum|Imperii Romani]] lingua Latina in rebus publicis privatisque usi sint, etiam [[Lingua Graeca|linguam Graecam]] magnopere adfecit, nec minus haec illam. Sicut lingua Graeca, Latina est [[lingua flexiva]], ut nexus verborum non ex ordine appareat, ut mos est linguarum Romanicarum et [[Lingua Anglica|Anglicae]], sed ex [[adfixusadfixum|adfixis]].
 
Linguae usus continuo ab antiquitate usque hodie extendit. Saeculo decimo multas peperit linguas quae [[linguae Romanicae]] vocantur, sicut [[lingua Hispanica|Hispanicam]], [[Lingua Francogallica|Francogallicam]], [[lingua Italica|Italicam]], [[Lingua Lusitana|Lusitanam]], [[Lingua Dacoromanica|Dacoromanicam]], [[lingua Gallaica|Gallaicam]], ne omnes afferam.
{{vide-etiam|Grammatica Latina}}
Sicut lingua Graeca, Latina est lingua flexiva. Flexio nominis dicitur declinatio, quamquam flexio verbi dicitur coniugatio. In sententiis, usitatus vocabulorum ordo est:
#primum [[subiectum (grammatica generalis)|subiectum]]: ''nomen'' aut ''pronomen'' casu nominativo a nominibus adiectivis et nominibus casu genetivo descriptum,
#deinde [[praedicatum]]: ''verbum coniugatum'' subiectum describens, ei praefixum nomen casu accusativo, nomen casu dativo, adverbia et descriptionem adverbialem.
 
54

recensiones