Quantum redactiones paginae "Helena" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 8:
Nomen eius non est Graece; fortasse fuit nomen deae cuiusdam; coniungitur specie arborum aviumque. Secundum carmina epica [[Homerus|Homeri]] hominis natura erat Helenae, dicitur autem ei pulchritudo corporis incomparabilis fuisse; communis opinio est Venerem Helenae venustatem munus dedisse, ut viro quocumque, cuius cupida esset, potiretur.
 
In fabula altera narratur illam filiam Iovis et [[Nemesis]] fuisse – quia mala excitavit. Nemesis se eripuit vi Iovis, quippe cum conubium cum dea appeteret, formam anseris eligens, quo modo Iupiter effecit cygnus, ut in thalamo societate coirent. In luco quodam Lacedaemonio tunc illa ovum peperit, quod pastor invenit et oculis Ledae uxoris [[Tyndareus|Tyndarei]] regis praeposuit. Helenam ex ovo ortam Leda velut filiam propriam alebat et erudiebat. Vulgariter autem eo ratione Leda ipsa cum Iove formam oloris habente se coniunxisse narratur. Erant fratres Helenae [[Castor]] et [[Pollux]] uterque Dioscuri, soror autem [[Clytaemnestra]] uxor [[Agamemnon]]is. Nonnulli putabant Castorem Clytaemnestramque natos Tyndarei fuisse et qua causa mortales, sed Pollucem Helenamque natos Iovis immortales. Dicunt Ledam peperisse ova dua, alterum impletum mortali, immortali alterum pari. Secundum fabulas quasdam postremo Helena e vita cessit; est autem narratio, quae quoque Homerus non ignoravit, qua refertur Menelaus moriens tantummodo [[Elysium]] intravisse, quippe cum Helena uxor sua esset. Helena duodecim annos nata a [[Theseus|Theseo]] vi [[Aphidnai|Aphidnas]] in terra [[Attica]] sitas abducta erat, ex quo illam gemini Dioscuri [[Sparta]]m reduxerunt.
 
== Notae ==