Quantum redactiones paginae "Cosmas et Damianus" differant

Summarium vacuum
No edit summary
No edit summary
Linea 16:
 
==Vita==
[[Imago:Beinwunder Cosmas und Damian.jpg|thumb|left|Gemini Santi nigrum crus in corpus album aegrotantis mirabiliter transplantant ]]
 
Inter stragem Christifidelium imperante [[Diocletianus|Diocletiano Caesare]], Cosmas et Damianus arrepti sunt iussu Praefecti Ciliciae, cuiusdam Lysiae (de quo alia pauca sciuntur), et Christianismum retractare per cruciatum iussi sunt. Feruntur tamen stetisse constantes in fide, etiamsi crucifixionem, lapidationem et sagittis transfixionem passi sint, et tandem decollatione interfecti sunt. Fratres eorum minores, Anthimus, Leontius et Euprepius simul coronam martyriae acceperunt.
 
Linea 23:
==Veneratio==
 
 
[[Imago:Beinwunder Cosmas und Damian.jpg|thumb|left|Gemini Santi nigrum crus in corpus album aegrotantis mirabiliter transplantant ]]
A saeculo 4to ecclesiae Sanctis Geminis in [[Hierosolyma|Hierosolymis]] conditae sunt, necnon in Aegypto et Mesopotamia. Reliquiae sanctorum, quae thaumaturgicae habebantur, in civitate Cyrro in Syria sepultae sunt. Ecclesiae in eorum honore a [[Proclus|Proclo]] Archiepiscopo aedificatae sunt et [[Iustinianus|Iustinianus Caesar]] (527 - 565), Cyrrum sumptuose restauratum Geminis Sanctis dedicavit, reliquiis tamen Constantinopolim translatis, ubi, post sanationem per eorum intercessionem effectam, ut gratiam ageret, ecclesiam novam in nomine Cosmae et Damiani construi curavit, quae locus peregrinationis celeber factus est. Romae tamen, [[Felix IV]] [[Papa]] (526-530) Bibliothecam Pacis in Foro Vespasiani in Basilicam Sanctorum Cosmae et Damiani convertit. Ecclesia aliquociens reaedificata nota est ob tabulis tessellatis saeculi 6to quae sanctos depingunt.
 
Usor anonymus