Quantum redactiones paginae "Iacobus Ussher" differant

Summarium vacuum
m (formula)
{{in progressu}}
 
{{vicificanda}}
 
Iacobus Usserius, Eblanae, notarii filius, anno 1581 natus, Midensis episcopus (anno 1621) postea archiepiscopus Ardmachanus (anno 1626) ideo Totius Hiberniae Primas erat.
Ingenium industriamque suam studiis academicis praesertim historicis applicuit. Secundum biographum cistulae librorum in peregrinationibus eum ubique sequebantur. Notevolus praecipue propter mundi creationis calculum, qui ei famam universalem attulit, sed qui ab indagatoribus posterioribus invalidus reperiebatur, historiae etiam ecclesiarum britannicarum se devovit. Calvinismi principiis maxime imbutus cum Presbyterianis dialogum sustinuit, Catholicis autem valde adversabatur. Belli Civilis tempore concessionibus quas his Carolus rex facere parabatur se opponebat. In Angliam transvectus Oxonio, ubi antea studiorum causa habitabat, apud regem se confugit, militum autem stridore vexatus sedem Bristoliam, postea Cardiffam, deinde ad Castrum Scti.Donati in comitatu Glamorganiensi campestri mutavit. Hic litterarum sedem sed etiam morbum invenit. Post regis cladem mortemque quam maxime lugebat, a Cromwello receptus est et ut summa tranquillitate viveret ei permissum est. Anno 1656 propter Reigate mortuus Westmonasterio cum fastu sepultus est.
 
== Nexus externi ==
Fontes
 
{{CommuniaCat|James Ussher}}
 
[[Categoria:Nati 1581]]
[[Categoria:Mortui 1656]]
[[Categoria:Archiepiscopi]]
[[Categoria:Episcopi Ecclesiae Anglicae]]
[[Categoria:Historici Hiberniae]]
 
[[en:James Ussher]]
sequendum