Quantum redactiones paginae "Otto Suhr" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens 'thumb|right|[[Nota postalica Ottonis Suhr reminiscens anno 1958 Berolini promulgata]] '''Otto Suhr''' (natus 17 Augusti [...'
(eadem)

Emendatio ex 08:35, 13 Septembris 2009

Otto Suhr (natus 17 Augusti 1894 Oldenburgi, mortuus 30 Augusti 1957 Berolini vir publicus Germaniae et sodalis SPD erat.

Nota postalica Ottonis Suhr reminiscens anno 1958 Berolini promulgata

Iuventus et Munus

Pater eius minister publicus fuit. Novem annos natus Suhr cum parentibus Osnabrugam, postea Lipsiam iit. Anno 1914 studium rerum diurnarum, oeconomiae historiae coepit, sed propter Bellum Orbis Terrarum I, quo paene omne tempus militavit, diu perficere non potuit. Anno 1923 doctor promotus est. Suhr anno 1922 secretarius collegii opificum creatus est. Postquam Nazistae rerum Germaniae potiti sunt, Suhr diurnarius liber laboravit.

Cursus honorum

Suhr ab anno 1946 legatus domus legatorum Berolini fuit et ab anno 1949 legatus Dietae Foederalis Germaniae. Quem honorem anno 1952 deposuit. Annis 1951 - 1954 praeses domus legatorum Berolini fuit. Cum anno 1954 factio sua SPD electionem vicit, Suhr 11 Ianuarii 1955 successor Gualtherii Schreiber (CDU) magister civium regens electus est. Quamquam SPD maiorem partem legatorum habuit, Suhr tamen foedus cum CDU fecit, quod tum Berolino magna pericula imminebant. 30 Augusti 1957 mortuus est atque Franciscus Anrehn (CDU) pro tempore eius successor factus est.

Nexus externi