Quantum redactiones paginae "Litterae gothicae" differant

Content deleted Content added
novum: Litterae gothicae
(eadem)

Emendatio ex 17:51, 2 Iunii 2006

Litterae gothicae primum litterae Gothorum sunt et similes sunt litteris Romanis et Graecis. Sed in aevo antiquitatis renascentis etiam litterae mediaevales gothicae nuncupabantur ut discernerentur a litteris antiquis quae in favorem aestheticam revenerant. Germani pergebant litteris ut dicuntur fractis et litteris gothicis uti. Non omne genus litterarum mediaevalium gothicum nuncupabatur sed genus speciale erat cum aliis sicut litterae rotundae Italiae et litterae fractae. Postea etiam litterae Schwabachenses creabantur. Saeculo duodevicesimo et undevicesimo nova genera litterarum mediaevalium praesertim gotharum ut dicuntur invenebantur et usurpabantur. Hodie eius generis litterae nonnumquam usurpantur in titulis diurnariorum deversioriorumque societatumque ut ita antiquitas et prisca peritia demonstretur.

Litterae gothicae antiquae cum litteris Romanis quae postea antiquae nuncupabantur