Quantum redactiones paginae "Ruthenia" differant

Content deleted Content added
order by the portion of the territory
let's avoid falcifications
Linea 4:
 
== Historia ==
[[Fasciculus:Alex K Kievan RusYarthewise..svgpng|thumb|100px|left|Vexilla]]
Saeculis [[Saeculum 9|IX]]–[[Saeculum 10|X]] in [[Europa]] orientali formatum est regnum [[Slavi|Slavorum]] orientalium (etiam a gentibus Finnicis et aliis inhabitabatur), cuius metropolis ab anno [[882]] fuit urbs [[Kiovia]] ([[Chiovia]]). Territorium huius regni, quod erat ex maximis terris Europae, terras Ucrainae, Rutheniae Albae, partemque territorii Russiae nostri temporis inclusit et Latine vocatum est ''Russia'' (quod nomen primo usum est circa anno [[960]]), ''Ruscia'' (saeculo [[saeculum 11|XI]] erat forma praevalens nominis Latini pro hac terra), ''Ruthenia'' (ab saeculo [[saeculum 12|XII]]), etc. De origine huius nominis variae sunt opiniones. Ex annalibus, saeculo XII Kioviae scriptis, terra Russica/Ruthenica vocata est ex nomine unius ''[[Varegi|Varegorum]]'' (i.e., opinio praevalenti, [[Vikingus|Vicingorum]]) gentis, ex qua orti sunt [[duces Rutheniae]] (quorum primus, e chronica illa, fuit [[Ruricus]]). Gens illa a Slavis orientalibus ''Rus'' (Русь), a [[Graeci]]s ''Rhos'' (Ρως), [[lingua Latina|Latine]] initio ''Rugi'' seu ''Rutuli'' et deinde ''Russi'' seu ''Rutheni (Rhuteni, Ruteni)'' dicitur. Populus Slavicus, ducibus illis dediticius, ex nomine illorum gentis se et terram suam vocavit. Haec explanatio est probabilissima, iudicio multorum. Illa tamen non ab omnibus accepta est. Certi putant, Russi/Rutheni et Russia/Ruthenia vocabula sua acceperunt ex nomine gentis Slavicae, ''Rodii'', ''Rossi'' seu ''Russi'' vocatae. Nonnulli opinantur, fluvius ''Ros'' (Рось), idem ''Rossa'' (Росса) vel ''Rus'' (Русь) dicitur (nunc in Ucraina, accola fluminis [[Danapris]] est), appellationem suam populo et territorio dedit. Hypotheses aliae etiam exsistunt.