Quantum redactiones paginae "Marcus Porcius Cato maior" differant

Content deleted Content added
Linea 3:
 
== De vita ==
Marcus Porcius Cato anno [[234 a.C.n.]] [[Tusculum|Tusculi]] natus familia plebeia sed haud paupera est. Iuvenis agros [[Sabinum|Sabinos]] patris coluit, velfortasse utiuxta [[Venafrum]] (ibi enim Cato ipse, meminit:sicut e libro ''[[De agri cultura]]'' discimus, fundum possessit). "Ego iam a principio," dixit Cato, "in parsimonia atque in duritia atque industria omnem adulescentiam meam abstinui agro colendo, saxis Sabinis, silicibus repastinandis atque conserendis".<ref>Cato, Orationum fragmentum 128 Malcovati.</ref>

In exercitu annum septimum decimum agens intravit; "cumque [[Hannibal]] terram Italicam laceraret atque vexaret"<ref>Cato, Orationum fragmenta 187-188 Malcovati.</ref> ab anno [[214 a.C.n.|214]] ad annum [[202 a.C.n.|202]] in [[Secundum Bellum Punicum|Bello Punico altero]] Cato pugnavit quaestor militaris, [[Scipio Aemilianus Africanus|Scipione]] duce. Scitur apud flumen Metaurum pugnavisse anno [[202 a.C.n.|202]]. Posteaquam in [[Hispania|Hiberia]] [[Sardinia]]que mores probatos suos ostendit, Hispanicos rebelles durissime subegit; qua re in triumpho ductus est. Cum in patriam rediisset, cursum rei publicae coepit honorum ac quamquam homo novus esset Catonis cursus honorum celeris fuit. Anno [[195 a.C.n.|195]] obstitit [[Lex Oppia|Legis Oppiae]] abrogationi ac in ipso anno consul factus. Anno [[184 a.C.n.|184]] factus est censor et in hoc officio maximam morum maiorum observantiam demonstravit contra luxuries nobilitatis.
 
Statim plurimas causas contra Scipionem Africanum, ducem proximi belli sed etiam maximum auctorem cultus humanitatisque Graecorum in urbe, coepit: in primis propter [[Africa]]ni inhonestum sumptuosumque modum vivendi. Quadraginta quattuor causas contra gentem Aemilianam incepit. Anno [[184 a.C.n.]] post bellum adversus [[Antiochus IV Epiphanes|Antiochum Syriacum]] Cato Scipionem de repetundis accusavit quia magnam partem spoliorum belli possessam ab ipso Africano putabat esse. Accusationibus Scipio respondere non potuit: nihil dixit nisi illum diem esse diem in quo [[Hannibal]]em profligatum. Tametsi absolutus est sese exilio affecit in sua villa in Literno, in qua mortuus est insequenti anno.