Quantum redactiones paginae "Petrus Needham (1680-1731)" differant

Summarium vacuum
{{L}}
{{Videhom|Petrus Needham}}
'''Petrus Needham''' (natus anno [[1680]]; mortuus die [[6 Decembris]] [[1731]]) fuit eruditus linguarum [[lingua Graeca|Graecae]] ac [[lingua Latina|Latinae]] et recensor textuum.
'''Petrus Needham''', saeculo 18 florens, fuit [[Collegium Iohannis (Cantabrigia)|Collegii Sancti Iohannis]] apud [[Universitas Cantabrigiensis|Cantabrigienses]] socius et artium magister. Is editionem Graecam ''[[Geoponica|Geoponicorum]]'' paravit, anno [[1704]] edidit, [[Ioannes Morus|Ioanni Moro]] episcopo Norvicensi dicavit. Iuxta textum Graecum versionem antiquiorem Latinam a [[Ianus Cornarius|Iano Cornario]] confectam et a seipso emendatam instruxit.
 
Petrus Needham, natus in urbe [[Stockport]] anno 1680, fuit filius Samuelis Needham magistri scholarum. Fuit [[Collegium Iohannis (Cantabrigia)|Collegii Sancti Iohannis]] apud [[Universitas Cantabrigiensis|Cantabrigienses]] alumnus ab anno [[1693]]. Gradum magistri artium illius universitatis anno 1700 nactus, fuit socius eiusdem collegii ab anno 1698 usque ad 1718; fuit et vicarius ecclesiae [[Madingley]] [[comitatus Cantabrigiensis]] ab anno [[1711]], rector ecclesiae [[Stanwick]] [[Notinghamia]]e ab anno [[1717]]; ibi mortuus est anno 1731.
 
Recensionem Graecam ''[[Geoponica|Geoponicorum]]'' anno [[1704]] edidit, [[Ioannes Morus|Ioanni Moro]] Norvicensi episcopo dicatam. Iuxta textum Graecum versionem antiquiorem Latinam a [[Ianus Cornarius|Iano Cornario]] confectam et a seipso emendatam instruxit. Insuper editiones ''[[Characteres (Theophrastus)|Characterum]]'' [[Theophrastus|Theophrasti]] et commentariorum [[Hierocles Alexandrinus|Hieroclis]] in [[Aurea carmina|carminibus aureis Pythagoreis]] divulgavit; in fabulas [[Aeschylus|Aeschyleas]] adnotationes paravit quibus usi sunt [[Antonius Askew]], [[Samuel Butler (1774-1839)|Samuel Butler]] et [[ Blomfield]]. Notulis Petri Needham de [[Ioannes Chrysostomus|Ioanne Chrysostomo]] usus est in editione huius auctoris anno 1718 [[Bernardus de Montfaucon]]. Editio Theophrastea pseudonymo '''Cornelius Crownfield''' recensuit; in hoc libro, rursus Ioanne Moro dicato, "Praelectiones" [[Iacobus Duport|Iacobi Duport]] primum edidit.
 
Libros manu scriptos [[Bibliotheca Bodleiana|bibliothecae Bodleianae]] [[Oxonia|Oxoniensis]] [[Thomas Hearne]] saepe pro Needham inspicuit, hominemque sic descripsit: ''an ingenious, learned gentleman'' ("homo ingeniosus et eruditus") et ''a most rash Whig'' ("Liberalis incautissimus").<ref>Hearne, ''Collections'' vol. 1 p. 78, vol. 2 p. 93, vol. 3 p. 123.</ref>
 
== Opera ==
* 1704 ''{{Polytonic|Γεωπονικά}}: Geoponicorum sive De re rustica libri XX Cassiano Basso scholastico collectore'' ed... PetrusGraece Needhamet Latine''. Cantabrigiae: typis academicis, 1704
* 1709 ''Hieroclis philosophi Alexandrini commentarius in Aurea carmina de providentia et fato quae supersu8nt et reliqua fragmenta Graece et Latine ...''. Cantabrigiae: typis academicis, 1709
* 1712 ''{{Polytonic|ικά}}: Theophrasti Characteres ethici Graece et Latine'' ed. Cornelius Crownfield. Cantabrigiae: typis academicis, 1712
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
== Bibliographia ==
* [[Sidney Lee]], "Needham, Peter (1680-1731)" in ''[[Dictionary of National Biography]]''
 
{{Nexus absunt}}
[[Categoria:Philologi Britanniae]]
[[Categoria:Socii collegiorum Cantabrigiensium]]
[[Categoria:Nati saeculo 171680]]
[[Categoria:Mortui saeculo 181731]]