Quantum redactiones paginae "Testudo (instrumentum musicum)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 31:
Saeculo XVII formae novae testudinum emanaverunt. Hae novae testudines chordis gravium tonorum intentae (<i>grand jeu</i>) secunda arcula vel loculo turbinum affectae sunt. Testudines huius novae constructionis nomine Italico [[Tiorba]]e generaliter appellabantur, sed tiorba propria, liuto attiorbato, arciliuto, tiorba anglica, testudo bifrons duodecim chororum, testudo angelica, testudo olorino collo affecta, ordine nervorum maxime inter se differunt.
 
[[File:Woman_playing_the_lute.jpg|thumb|left|Testodu bifrons duodecim chororum]]Prima dimidia parte saeculi XVII fidicines novos instrumentum instruendi modos experiebantur, ut consonantia atque resonantia testudinis ampliores fierent. Id ut efficerent, praesertim ordines intervallorum nervorum novos pertentabant, qui <i><b>accords nouveaux</i></b> appellati sunt. Fidicines Francogalli <i>Ennemond Gaultier</i> et consobrinus suus <i>Denis Gaultier</i> aliis ordinibus exsuperatis a medio fere saeculo ordinem novum La-re-fa-la-re’-fa’ (<i>petit jeu</i>) pertulerunt. Is ordo extra Italiam, quae ad ordinem veterem intervallorum regressa est, paene in tota Europa adeo praevalebat, quoad testudo desiit in usu esse saeculi XVIII fine.
 
[[File:Bar-lute8-ref.jpg|thumb|Testudo collo olorino affecta]]<i>S. L. Weiss</i> auctore testudini Francogallae ab anno 1720 duo chori tonorum gravium ita adiecti sunt, ut numerus receptus chororum in posterum decem et tres habebatur. Eodem auctore testudini collum olorinum pro secunda arcula astructum est, quae constructio in posterum late pervulgata est.