Quantum redactiones paginae "Conversio industrialis" differant

Summarium vacuum
 
[[Fasciculus:Maquina vapor Watt ETSIIM.jpg|left|thumb|300px|Machina vaporaria "Watt" in atrio Scholae Technicae Superioris [[Matritum|Matritensis]]]]'''Revolutio Industrialis''' aut melius dicta '''Commutatio Industrialis''' est periodus historica a mediante saeculo XVIII usque ad iniens saeculum XX definita, in qua [[Anglia]] imprimis, et postea caeterae Europae[[Europa]]e diciones, maximas commutationes sociooeconomicas, technologicas et culturales in historia humanitatis subierunt ab aevo Neolithico.
 
In locum oeconomiae quae antea de labore manuali versata erat, substituti sunt novi modi industriae et manufacturae. Initium habuit Revolutio in usu machinarum in industria textilicia et in amelioratione processus ferri faciendi. Incremento commercii fautum est a viis melioribus ad bona vehenda, et postea ab inventione traminis ferriviarii, Innovationes quae maximum momentum tulerunt, fuerunt [[machina vaporaria]] et [[machina netrix multiplex]], "Spinning Jenny" cognominata, quae incrementa ingentia ad capacitatem textilia producendi prodiderunt. Cum machinae ameliorarentur, et novae machinae excogitarentur, in primis decenniis saeculi XIX, reditus aliarum industriarum necnon agriculturae magnopere augeri coepit.
Usor anonymus