Quantum redactiones paginae "Pugna ad Thapsum" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Xqbot (disputatio | conlationes)
m bot addit: bg:Битка при Тапс; mutationes minores
Linea 3:
'''Apud Thapsum proelium''' die [[6 Aprilis]] [[46 a.C.n.]] prope [[Thapsus|Thapsum]], oppidum [[Africa (provincia Romana)|Africanum]], gestum est. Copiae, ductae a [[Gaius Iulius Caesar|C. Iulio Caesare]], factionis [[Populares|popularis]], adversus copias Pompeianas [[Quintus Caecilius Metellus Pius Scipio Nasica|Quinti Caecilii Metelli Scipionis]], factionis [[Optimates|Optimatum]], atque eius socii [[Iuba I (rex Numidiae)|Iubae I]], regis Numidiae, impetum fecerunt. Cum Caesar, occiso Pompeio, se esse ducem omnium provinciarum [[Africa]]narum decrevisset, gestum est unum e notioribus [[Bellum civile alterum|civilis belli alterius]] proeliis. Optimates, quamquam cum sexaginta [[elephas|elephantis]], a Iuba ductis, copias suas produxerant, a Caesare victi sunt. In eo proelio Optimates triginta milia militum, equitum elephantorumque amiserunt, dum Caesar tantummodo mille militum.
 
== Praelusio ==
Caesar, transgressus Rubiconem, neglegans senatus consultum, ut exercitum suum dimitteret, anno [[49 a.C.n.]] ultimum reipublicae bellum incohavit. Cum Italiam inrueret, [[Gnaeus Pompeius Magnus|Pompeius]] aliique optimates ad Graeciam effugerunt. Quos Caesar persecutus [[Pugna apud Pharsalum|apud Pharsalum]] superavit. Metu sollicitatus Pompeius militibus relictis [[Alexandria Magna|Alexandriam]], Aegypti urbem, confugit, in qua occisus est a rege Aegypti, [[Ptolemaeus XIII|Ptolemaeo XIII]], adversus voluntatem Caesaris. Quibus rebus cognitis, Cato Minor et [[Quintus Caecilius Metellus Pius Scipio Nasica]], [[Titus Labienus]], [[Publius Attius Varus]], [[Lucius Afranius]], [[Marcus Petreius]], Pompeii filii, [[Sextus Pompeius|Sextus]] atque [[Gnaeus Pompeius (filius)|Gnaeus Pompeius]], et reliqui duces optimatum, recusantes cedere Caesari, fugerunt in Africam, quae sub imperio Iubae erat. Caesar, qui denique orientales provincias et Romam tenebat, venit in Africam cum duabus legionibus. Ipse [[Hadrumetum]] obtinuit die [[28 Decembris]] [[47 a.C.n.]], sed Optimates iam copias suas prope Thapsum coegerant, quorum numerus erat quadraginta milium militum (circa decem legiones): strenui equites, ducti a peritissimo Tito Labieno, proditore Caesari, et sexaginta elephantes a rege Iuba. Cum incertis proeliis duae legiones Optimatum signa transtulerunt. Interim expectabat Caesar, videns rem in tanto periculo ob Metelli equitatum, auxilia e [[Sicilia]]. Adventu earum exercitus Optimatum recessit usque ad Thapsum. Mense Februario [[46 a.C.n.]] Caesar Thapsum venit. Cum is oppidum obsideret, Optimates dimicare coacti sunt.
[[Fasciculus:Battle of Thapsus.jpg|right|thumb|Propositum militare ante proelium, creatum circa anno 1619 ab [[Andreas Palladius|Andrea Palladio]]. Notandi sunt elephanti describendi curiose]]
 
== Proelium ==
Cum Caesar cum tribus agminibus meridianam portam obsideret, Metellus appropinquavit ad septentrionalem. Optimates elephantos dextro sinistroque cornu inter eos collocaverunt. Caesar ad dextrum cornu duxit, positis sagittariis equitibusque in utrisque cornibus. Caesar summisit equites eius cum quinque cohortibus, ne elephantes eos superarent. Signo dato, proelium fecerunt. Sagittarii Caesaris tela iniecerunt contra Scipionis elephantos, qui perterriti se converterunt contra suos. Elephanti sinistro cornu irruerunt in mediam Caesaris aciem. Legio V, quae ibi posita erat, elephantorum impetum sustinuit adeo acriter ut elephantus signum illius legionis factus sit. Elephantis amissis, copiae Metelli se receperunt. Cum equites Caesaris superiores numero essent, castra deleverunt et impulerunt adversarios in fugam. Quamquam circa decem milia militum Optimatum venerunt in deditionem ad Caesarem, is, qui semper misericordiam ad hostes monstraverat, iussit omnes interfectos esse. Nonnulli scriptores referunt Caesarem passum esse catalepsem propter epilepsiam prope ad finem pugnae, ut unus ex eius ducibus imperavisset trucidationem. Quamquam Metellus Scipio ipse tutus effugerat, tamen paucis mensibus post obiit in pugna navali.
 
== Proventus ==
Finita pugna, iterum Caesar obsedit prospere Thapsum. Deinde is [[Utica (Tunesia)|Uticam]] progressus est, in qua manebat [[Cato Minor]], qui, clade Thapsitana cognita, se interfecit. Relicta omni spe ultionis, Caesar, ut [[Plutarchus]], maestus dixit: "Cato, indigne feram tuam mortem, tamquam tu indigne tulisti honorem servandae vitae tuae."
 
Linea 21:
[[Categoria:Roma antiqua]]
 
[[bg:Битка при Тапс]]
[[cs:Bitva u Thapsu]]
[[de:Schlacht bei Thapsus]]
[[en:Battle of Thapsus]]
[[es:Batalla de Tapso]]
[[fi:Thapsuksen taistelu]]
[[fr:Bataille de Thapsus]]
[[ko:탑수스 전투]]
[[it:Battaglia di Tapso]]
[[nl:Slag bij Thapsus]]
[[ja:タプススの戦い]]
[[ko:탑수스 전투]]
[[nl:Slag bij Thapsus]]
[[pl:Bitwa pod Tapsus]]
[[pt:Batalha de Tapso]]
[[fi:Thapsuksen taistelu]]
[[sv:Slaget vid Thapsus]]
[[tr:Thapsus Savaşı]]