Quantum redactiones paginae "Naphthali Herz Imber" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 5:
Naphtali in oppido [[Złoczów]] (nunc Zolochiv, [[Ukraine]]) [[Galicia|Galiciae]] natus est. Decem annos natu versus componere incepit et aliquanto post laurem ab Imperatore [[Franciscus Iosephus I|Francisco Iosepho]] accepit quo meritus erat ob carmen de centuria [[Bucovina]] cursa post eius annexionem ad Imperium Austriacum. Iuvene ad Hungariam atque Romaniam atque Serbiam profectus est.
 
Anno 1882 (millesimo octingentesimo altero) Imber ad [[Palaestina|Palaestinam]] iit ut munere functus esset secretario domini [[Laurentii Oliphant]] (1829–1888). Quattuor annis post in lucem poematum librum eius primum edidit c. n. ברקאי ''Barkai'' ([[Latine]] ''Stella matinaematutina''). Unus carminum fuit ''Tikvateinu'' (Latine ''Spes nostra'') cuius scriptura prima iam inde ab anno 1877 (millesimo septuagesimo septimo) in Romania tenuerat. Paululum hoc carmen factum est hymnus [[Sionismus|Sionismi]] et deinde Rei Publicae nomine [[Hatikvah]].
 
Anno 1887 (millesimo octingentesimo octagesimo septimo) in [[Europa|Europam]] reversus [[Londinium|Londini]] aevum egit. Dein iter fecit in [[India|Indiam]] ut tandem [[Novum Eboracum]] anno 1892 (millesimo nonagesimo altero) peteret ubi [[Iuventa|Iuventam]] et [[Bacchus|Bacchum]] praedilectos sibi omnium deorum esse confessus est. Sempiterna crapula affectus ibi mortuus et sepultus est. Anno 1983 (millesimo nongentesimo octagesimo tertio) ossa [[Hierosolyma|Hierosolymam]] translata sunt ubi tandem sepultus est.