Quantum redactiones paginae "Fasti (Ovidius)" differant

== Quid sibi proposuerit in Fastis Ovidius ==
[[Fasciculus:Roman-calendar.png|right|thumb|300px|[[Fasti]] [[Antium|Antiates]] Maiores in lapide depicti. Primo saeculo a.C.n., ante novum calendarium a [[Gaius Iulius Caesar|Iulio Caesare]] anno [[46 a.C.n.]] edictum.]]
Romae [[Fasti]] erant [[calendarium]] a [[Pontifex|pontificibus]] confectum, in quo indicabatur quo die ius dici posset (dies fastus), quo die non posset (dies nefastus, diis sacratus), quo die comitia habere fas esset (dies comitialis) ac nonnulla eventa insignia et praecipuae feriae die suo notabantur. Ita proprietates dierum recensebantur : Fasti in arcanis sacerdotum remanserunt, usque ad annum [[304 a.C.n.]], cum a scriba GaioGnaeo Flavio divulgati sunt<ref>[[Titus Livius]] IX,46 ; [[Cicero]] ''Pro Murena'' 25 ; [[Gaius Plinius Secundus|Plinius]] [[Naturalis historia (Plinius)|HN]] XXXIII,17.</ref>.. Hanc formam sibi elegit Ovidius ad ferias et sacra Romanorum explicanda. Sic propositum suum in ipso opere exponit :
: ''Sacra recognosces annalibus eruta priscis''
:: ''Et quo sit merito quaeque notata dies'' ('''I,7-8''' )