Quantum redactiones paginae "Hildesia" differant

Content deleted Content added
m bot addit: hu:Hildesheim
Domus societatis laniorum
Linea 90:
=== Destructio ===
Compluribus minoribus incursionibus aeriis gestis, vix duas menses a fine [[Bellum Orbis Terrarum II|Belli Orbis Terrarum secundi]], die [[22 Martis]] anno [[1945]], multi [[Pyrobolus|pyroboli]] bombaeque ex [[aeroplanum|aeroplanis]] Anglicis emissi sunt, ut Hildesia exureretur. Imprimis domus veteres tignis constructae inflamatae sunt. Mille homines igne necati sunt ac urbs dimidio deleta est. Quia fama antiqua urbem Hildesiam tam diu constituram quam rosam millenniam vigituram esse praedixerat, multi erant, qui, cum rosa millennia cremata esse videretur, timerent, ne urbs ipsa interiisset; sed ambae resurrexerunt.
 
==Monumenta==
===Domus societatis laniorum===
[[imago:Knochenhaueramtshaus 1900.jpg|thumb|Domus societatis laniorum in foro Hildesiae anno 1900]]
Domus societatis laniorum anno 1529 ad forum Hildesiae tignis constructa est. Septem cenacula et altitudinem 26 metrorum habet. Frons tabulis pictis ornata est. Anno 1945 in Bello Orbis Terrarum II cremata, post quadraginta annos reconstructa est similis, nonnullis tabulis exceptis, quae scenas belli destuctionisque monstrant.
[[imago:Hildesheim-Markt-Knochenhaueramtshaus.Detail.07.JPG|thumb|Scena belli ad frontem]]
 
== Notae et fontes ==