Quantum redactiones paginae "Egon Reinert" differant

Content deleted Content added
Xqbot (disputatio | conlationes)
m bot abdit: en:Egon Reinert; mutationes minores
Linea 1:
'''Egon Reinert''' ([[24 Septembris]] [[1908]] [[Saravipons|Saravipontis]], mortuus [[23 Aprilis]] [[1959]] eodem loco) fuit vir publicus [[Germania]]e et sodalis [[Christiana Democratica Unio Germaniae|Christianae Democraticae Unionis Germaniae]] (CDU).
 
== Munus ==
Post scholam Saravipontis finitam Reinert anno [[1927]] iurisprudentiae studium [[Heidelberga]]e, [[Bonna]]e, tum [[Francofortum ad Moenum|Francoforti ad Moenum]] coepit atque anno [[1933]] primam, anno [[1937]] secundam probationem adeptus est. Ad annum [[1941]] minister publicus aerarii laboravit et tum Saravipontis iurisconsultus erat.
 
== Cursus honorum ==
Reinert [[1 Iunii]] [[1933]] sodalis [[NSDAP]] factus erat. Post bellum - anno [[1952]] Reinert cum aliis factionem [[CDU]] eius terrae condidit. Tum [[Saravia]] a [[Francia]] occupata erat atque Franci terram a Germania dividere conabantur. CDU autem flagitabat, ut Saravia iterum pars Germaniae fieret. Praeses ministrorum eius terrae [[Ioannes Hoffmann]] Francos adiuvabat, itaque CDU in Saravia vetabat. Cum incolae Saraviae anno [[1955]] suffragio decernerent, Reinert acriter contra propositum contendit, quod Saraviam rem publicam liberam facturum esset: Terra suo ex consilio ad Germaniam pertineret. Cum incolae contra Franciam et pro Germania decrevissent, Reinert [[19 Maii]] [[1957]] praeses CDU Saraviae electus est. [[10 Ianuarii]] [[1956]] a praeside ministrorum [[Hubertus Ney|Huberto Ney]] administer iustitiae et culturae nominatus est. Post controversias inter administros Reinert [[4 Iunii]] [[1957]] ipse praeses ministrorum creatus est, Ney primo minister iustitiae factus est, deinde iurgio se recessit. Reinert autem [[21 Aprilis]] 1959 casu commeatus graviter saucius duo dies post mortuus est. Successor eius [[Franciscus-Iosephus Röder]] electus est.
 
== Nexus externi ==
*[http://www.saarland-biografien.de/Reinert-Egon Curriculum vitae in pagina indicii Saraviae hominum (lingua Theodisca)]
 
Linea 21:
 
[[de:Egon Reinert]]
[[en:Egon Reinert]]
[[nds:Hans Egon Reinert]]