Quantum redactiones paginae "Fasti (Ovidius)" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
m fmt
Linea 2:
'''''Fasti''''' est titulus carminis didactici a poeta [[Ovidius|Ovidio]] distichis elegiacis compositi et ferias ritusque Romanae religionis per ordinem anni explicantis. Opus unicum in suo genere fuit : nam illo legendo permulta docemur quae nusquam alioqui reperiuntur. Itaque si qui Romanae religioni studere volunt, ''Fastos'' excutere ac scrutari solent.
 
== An Ovidius ''Fastos'' suos perfecerit ? ==
Sex libros hodie legimus a mense Ianuario usque ad mensem Iunium pertinentes. De duodecim libellis ipse poeta in [[Tristia|Tristibus]] sic locutus est :
: ''Sex ego Fastorum scripsi totidemque libellos''
Linea 13:
An re vera duodecim libros Ovidius perscripserit, quorum sex posteriores perierunt, dubium est. Nam ne unus quidem versus istorum librorum a posterioribus grammaticis nobis traditus est. Potissimum arbitrandum esse videtur illos libros fortasse inchoatos fuisse, numquam tamen editos.
 
== De dedicatione. ==
Primo [[Octavianus|Augusto]] ipsi<ref>Tristia II,551-552</ref> hoc opus dedicatum est : consiliis enim illius principis bene congruebat, qui veterem Romanorum religionem restituere aggressus est. Sed hanc dedicationem libro secundo ineunte hodie legimus (versus 3-19). Scilicet post mortem Augusti ([[14]] p.c.) alteram dedicationem in fronte totius operis collocavit in honorem [[Germanicus|Germanici]], [[Tiberius|Tiberii]] imperatoris filii adoptivi, qui tum temporis patri successurus in summa dignitate putabatur. Cum Germanicus et ipse carmina composuisset ad astrologiam pertinentia<ref>In linguam latinam verterat ''Phaenomena'' poetae Graeci [[Aratus Solensis|Arati]]. Quod opus sub titulo "Arateorum" divulgatur.</ref>, remissionem poenae ac reditum Romam iam senex et aeger Ovidius ab eo se impetraturum sperabat. Ita paene usque ad mortem ''Fastos'' emendasse ac retractasse videtur, ita ut philologi moderni, nimia fortasse sagacitate, alios versus quaesiverunt, qui post exsilium auctoris addi potuerunt.
 
== Quid sibi proposuerit in Fastis Ovidius. ==
[[Fasciculus:Roman-calendar.png|right|thumb|300px|[[Fasti]] [[Antium|Antiates]] Maiores lapidi incisi. Primo saeculo a.C.n., ante novum calendarium a [[Gaius Iulius Caesar|Iulio Caesare]] anno [[46 a.C.n.]] edictum.]]
Romae [[Fasti]] erant [[calendarium]] a [[Pontifex|pontificibus]] confectum, in quo indicabatur quo die ius dici posset (dies fastus), quo die non posset (dies nefastus, diis sacratus), quo die comitia habere fas esset (dies comitialis) ac nonnulla eventa insignia et praecipuae feriae die suo notabantur. Ita proprietates dierum recensebantur : Fasti in arcanis sacerdotum remanserunt, usque ad annum [[304 a.C.n.]], cum a scriba Gaio Flavio divulgati sunt. Hanc formam sibi elegit Ovidius ad ferias et sacra Romanorum explicanda. Sic propositum suum in ipso opere exponit :
Linea 26:
: ''Lapsaque sub terras ortaque signa canam'' ('''I,2''').
In qua scientia signorum caelestium rudis erat Ovidius, et plurimi erroris a doctis convictus est.
 
 
Nec tamen sacra et ferias tantum describit -quae pars operis nobis certe maximi pretii est- sed etiam causas cur sic celebrentur reddere vult. In quo forte poetam Graecum [[Callimachus|Callimachum]] sequitur, qui Αίτια (latine : Causas) hodie deperdita composuerat. At nihil [[Callimachus]] de Romana religione. Causae ab Ovidio traditae saepe sunt fabulae a posteris commentae, qui non iam significationem priscorum rituum intellegebant ( ut ipse Ovidius !). Quibus periti homines hodie fidem recusant. Item, dum rationem reddit stellarum nominum, multas fabulas e mythologia graeca sumptas refert. Tales narrationes saepe plenas salis vel etiam nonnumquam salaces erudito carmini immiscendo, effugit poeta taedium enumerationis austerae. Hodieque ''Fastos'' Ovidii legere iuvat.
 
== Fontes. ==
 
 
==== De codicibus manu scriptis. ====
 
Plus quam centum codices manuscripti ''Fastorum'' ad nostram aetatem pervenerunt. Ex tanta copia philologi quinque selegerunt, quos fidissimos archetypo credunt, ad editionem criticam elaborandam. hi sunt :
Line 43 ⟶ 41:
*M = Mazarinianus Heinsii, saeculi XV (sed creditur ad exemplar noni saeculi exaratus).
 
==== Praecipuae editiones per tempora distributae. ====
 
==== Praecipuae editiones per tempora distributae. ====
 
*Franciscus Puteolanus, [[Venetiae|Venetiis]], 1471. Editio princeps nisi forte editio Romana eodem anno a Ioanne Andrea Alerio etiam prior fuit.
Line 56 ⟶ 53:
*Robertus Schilling, [[Lutetia|Parisiis]], Les Belles Lettres, 1992-1993. (Cum interpretatione Francogallica, apparatu critico et notis.)
 
==== Commentarii. ====
 
*Henricus Le Bonniec, Études ovidiennes : introduction aux "Fastes" d'Ovide . - [[Francofurtum ad Moenum|Francofurti ad Moenum]] : P. Lang, 1989. ISBN 3-631-41480-3
Line 64 ⟶ 61:
== Notae ==
<references />
 
 
[[Categoria:Carmina didactica]]
Line 71 ⟶ 67:
[[Categoria:Mythologia Romana]]
[[Categoria:Religio Romana]]
 
 
[[it:Fasti (Ovidio)]]