Quantum redactiones paginae "Gandalfus" differant

14 octeti additi ,  11 years ago
Summarium vacuum
'''Gandalf''' est [[Istari|magus]] fictivus a [[Iohannes Raginualdus Reuel Tolkien|J. R. R. Tolkiene]] creatus. In libro ''[[Dominus Anulorum|Domino Anulorum]],'' dux est Comitatus [[anulus|Anuli]], [[Exercitus]]que Occidentis. In eiusdem auctoris libro ''[[Hobbit (liber)|Hobbit]],'' antea scripto, [[Bilbo Baggins|Bilbo]] [[kuduk|hobbitus]] anulum quendam invenit in montibus, qui gestorem ipsius invisibilem reddit, et hoc utitur dum ad Montem Solitarium iter facit. Ab initio ''Domino Anulorum,'' Gandalf, hunc anulum Unum Anulum esse ducens, Bilboni persuadet ut eum [[Frodo Baggins|Frodo]]ni donet. Deinceps Frodonem ex patria mittit ne [[Nazgul]], inimicissimi [[Sauron|Domini Anulorum]] servi, anulum inveniant.
 
Gandalf est [[Ainu (gens ficticia)|Ainu]]. Ainuana gens est ab [[Eru Iluvatar]]e ([[demiurgus|demiurgo]]) in principio creata. Tertia aetate [[mundus|mundi]], Ainur quidam in [[Terra Media|Mediam Terram]] missi sunt, ''[[Istari]]'' nomine, quorum Gandalf fidelissimus habebatur; alia ei nomina aliae gentes dant.
641

recensiones