Quantum redactiones paginae "Bellum Wakarusae" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens ''''Bellum Wakarusae''' fuit proelium leve quod in Territorio Kansia mensibus Novembre et Decembre anni 1855 accidit, pars violentiae [[Kansia...'
 
m Territorium Kansia--->Kansia Territorium
Linea 1:
'''Bellum Wakarusae''' fuit proelium leve quod in [[Territorium Kansia|Territorio Territorium|Kansia Territorio]] mensibus Novembre et Decembre anni [[1855]] accidit, pars violentiae [[Kansia Cruda|Kansiae Crudae]]. Proelium [[Laurentius (Kansia)|Laurentium]] [[Kansia]]e et vallem [[Wakarusa Flumen|Wakarusae Fluminis]] egit.
Eventus qui fastigium attigerunt in Bello Wakarusae die [[21 Novembris]] [[1855]]
Linea 6:
Per obsidionem, principalis hostium manus castra in ima Wakarusae valle ([[Anglice]]: ''on the Wakarusa bottoms'') posuit, fere sex milia passuum a Laurentio iacentia. Exercitus ingrediens paene 1500 hominum numeravit, omnis mediocriter armatus, quamquam multi inruperant in armentarium [[CFA|Civitatum Foederatarum]] apud [[Libertas (Missuria)|Libertatem]] [[Missuria]]e et [sclopetum|sclopeta]], [[gladius|gladios]], [[cannona|cannonas]], et alios necessarios belli apparatus furati erant.
Laurentii, [[Ioannes Brown (abolitionista)|Ioannes Brown]] et [[Iacobus Lane]] colonos civitati liberae faventis<!--casus accusativus (non "faventes")--> convocaverant ut essent exercitus defensionis; quo facto, ei munimenta exstruxerunt, sed tamen nulla Laurentii oppugnatio facta est. Foedus pacis confusionem sedavit, eius condicionibus communiter acceptis. Solum unus miles, [[Thomas Barber]], colonus civitati liberae favens, qui causa Laurentii defendendi advenerat, vulnere mortifero per obsidione vulneratus est. Eius mors memorata est in "Burial of Barber," poemate ab [[Ioannes Greenleaf Whittier|Ioanne Greenleaf Whittier]] facto.
==Nota==