Quantum redactiones paginae "Proserpina" differant

20 octeti additi ,  11 years ago
Summarium vacuum
m (bot mutat: hr:Prozerpina)
'''Proserpina''' dea filia [[Cereris]] [[Iovis]]que est. Coniunx quoque est [[Plutonis]], qui desiderio Proserpinae commotus rapuit puellam in [[Sicilia]] non procul a monte [[Aetna]] in agello flores carpentem. Terram enim aperuit et puellam abduxit. [[Ceres]] filiam ubique terrarum quaesivit neque vero invenire potuit, quamobrem agri fruges non ferebant, dum Ceres dea agrorum delicias suas amissas lugebat. Ideo Proserpina [[Iupiter|Iovis]] iussu ad matrem tandem revertit, quae tamen, cum a Plutone retenta mali Punici semina quaedam consumpserit, altera anni parte utique in Orco manere debet.
 
Quae fabula apud auctores varios tradita est, quorum praecipui sunt [[Ovidius]] in ''metamorphoseon'' libro quinto, versibus 341. ad 571. et in fastorum[[Fasti (Ovidius)|Fastorum]] libro quarto, versibus 393. ad 620. et [[Claudianus]] carmine quod ''De raptu Proserpinae'' inscriptum est.
 
[[Categoria:Mythologia]]