DaniusArcenus

Joined 7 Iulii 2009
Summarium vacuum
Cum hanc paginam viseris, forsitan aliquid de me scire velis. Triginta annos natus sum, maritus, pater trium filiorum. Educatus in arte juris, factus sum advocatus et munere operarii publici functus sum abhinc annis tribus. Valde mihi placet latinitas, sed nunquam viva voce latine locutus sum. Olim obviam cuidam homini ivi qui dicebat sese latine scire, sed mihi suadenti ut latine mecum loqueretur, dixit se nolle (vel non posse) etsi rerum classicarum peritus esset. Malebat, ut videtur, nomina et dies Caesarum memoriae mandare quam ipsa lingua callere. Mea autem non intersunt res classicae modo, sed potius tota latinitas. Si loqui mecum vis, delectationi mihi erit.
 
Ecce paginas sive quas creavi sive in quas multam operam contuli:
#[[Natio Quebecensis]]
#[[Lexicon Gaffiot]]
#[[Felix Gaffiot]]
#[[Libri_Latini_Redditi]]
#[[:en:Latin translations of modern literature|Latin translations of modern literature]]
#[[:en:Arcadius Avellanus|Arcadius Avellanus]]
59

recensiones