Quantum redactiones paginae "Disputatio Usoris:Thesaurus~lawiki" differant

 
Tibi gratias agere volo, Thesaure, ob paginam a te scriptam de Arcadio Avellano. Praeclarus enim latinitatis fautor is erat oportetque eius memores et grati simus. Utinam alii latinistae opera hodierna in latinum sermonem verterent, hominesque ad linguam nostram fovendam allicerent. Perquam mihi placet illius liber ''Insula Thesauraria''. Legistine? [[Usor:DaniusArcenus|Danius]] 13:01, 17 Iulii 2009 (UTC)
:Salve Dani Arcene! Gratias tibi quoque ago maximas qui paginulam meam de Arcadio Avellano legisti. Hic auctor mihi cordi est, sed pro dolore eius libros nondum legi, solum paginas solutas. At etiam nunc ''Insulam Thesauranam'' legere spero cum mihi quoque libri Latine redditi valde placeant. Legistine tu? Nonne incredibilum tibi videtur non etiam paginam Anglicam in Vicipaediam de Arcadio Avellano extitisse donec tu feliciter id fecisti? Alias paginas quae Latine primum scriptae sunt (prius quam Anglice) nescio. Aliquid porro de Arcadiae vita scribere opto, sed tempus mihi deest. Ecquidem, mihi statuo libellum aliquando scribere de hoc viro, qui vere in tenebras hodie iacere videtur, de quo paene nihil in interretem, bibliothecas, vel alias inveniri potest. Commentaria vel diaria a grege Latine foventium quam Arcadius ipse institui inspicere volo, cum haec (solum unum est exemplar et manu scriptum!) quadam in bibliotheca sunt et mihi ferri possunt. Perage latine fovendo! --[[Usor:Thesaurus|Thesaurus]] 17:09, 20 Iulii 2009 (UTC)
373

recensiones