Quantum redactiones paginae "Lucius Licinius Lucullus" differant

Lucullus villam suburbanum habuit iuxta [[Tusculum]]. Ibi magna aedificia erexit quae "aviarium" appellata sunt "ut in eodem tecto [[ornithon]]is inclusum [[triclinium]] haberet, ubi delicate cenitaret et alios videret in [[mazonomus|mazonomo]] positos coctos, alios volitare circum fenestras captos".<ref>[[Varro Reatinus| (Varro)|De re rustica]]'' 3.4.2-3, cf. 3.5.8.</ref>
 
Villam etiam habuit [[Bauli]]s; ibi [[piscina]]s confecit. Montem postea perfodit ut maritimam aquam in piscinas immisisset qui "bis cotidie ab exorta luna ad proximam novam" reciproce fluerent "ut ... pisces suos videatur propter aestus eduxisse in loca frigidiora".<ref>Varro, ''De re rustica'' 3.17.8-9.</ref> Quos pisces [[Marcus Licinius Crassus (triumvir)|M. Crassus]], tutela [[Marcus Licinius Lucullus (mortuus 42 a.C.n.)|M. Licinii L.f. Luculli]] accepta, quadraginta milia sestertiis vendidit.<ref>Varro, ''De re rustica'' 3.17.8-9.</ref>
 
== Notae ==