Quantum redactiones paginae "Disputatio Vicipaediae:De nominibus propriis" differant

Content deleted Content added
Linea 92:
 
Ut mihi videtur, melius esset si cuique scribenti ratione sua uti sineretur. Interdum vertendum est praenomen tanum, tum cunctum nomen, alias neque praenomen neque nomen gentilium. Id e contextu pendet. Quid agitur in aliis linguis? Francogalli, exempli gratia, solent nomine peregrino adhibere, sicut "Tony Blair" (non Antoine Blair). Item Angli dicunt "Jacques Chirac" (non James Chirac). Mihi utique ridiculum videretur si Antoine Blair et James Chirac dicerentur. Ideoque cur invenitur [[Antonius Blair]] et [[Iacobus Chirac]] in ipsa nostra Vicipaedia? Non censeo hoc molestum esse, sed mea quidem sententia oportet istam regulam abrogare qua praenomina dicuntur vertenda esse, in vice autem nova lex molienda esse: "bona ratione tua adhibenda esse si velis scire num nomen vertendum sit." [[Usor:DaniusArcenus|Danius]] 13:36, 17 Iulii 2009 (UTC)
:Ridiculum non est, et id ridiculum videtur tibi modo quia linguam nostram cum regulis aliarum comparas. Sed lingua Latina proprios mores habet. Diu haec de primo nomine convertendo consuetudo est Latina et ubique, de qua te certiorem fieri potes legendo litteras Latinas hodiernas.
:Proporro de opinata nominis quaerendi difficultate erras. Cum in arco quaerendi ad laevo latere nomen Tony Blair inpones, certus sum te paginam de Antonio Blair inventurum. --[[Usor:Rafaelgarcia|Rafaelgarcia]] 13:55, 17 Iulii 2009 (UTC)
 
Return to the project page "De nominibus propriis".