Quantum redactiones paginae "Cosmica radiatio micrometrica primordialis" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Xqbot (disputatio | conlationes)
m bot addit: cv:Реликт пайăрки; mutationes minores
Linea 1:
[[ImageFasciculus:Firas_spectrum.jpg|thumb|right|300px|Spectrum cosmicum micrometricum, instrumento FIRAS (super [[satellis|satellitem]] [[COBE]]) mensuratum, est omnium in natura spectrorum acuratissime investigatum. Puncta datorum necnon lineae errorum hac in figura graphica obfuscata sunt arcu theoretico.]]
 
'''Cosmica Radiatio Micrometrica Primordialis''' ('''CRMP'''), vel etiam '''radiatio vestigialis,''' est in [[cosmologia]] quaedam forma [[physica electromagnetica|radiationis electromagneticae]], anno [[1965]] inventa, quae cunctum implet [[universum]]. Habet spectrum 2.725 [[Kelvin|graduum Kelvinum]] (K) [[corpus nigrum|corporis nigri]], quae apicem attinet in regione micrometrica ad frequentiam 160.2 GHz, quodque respondet distantiae undarum 1.9 mm. Pleri cosmologistae aestimant hanc radiationem esse indicium optimum [[Fragor Maximus|Fragoris Maximi]], quo ortum est [[universum]].
 
Haec radiatio primordialis est isotropica ad unam partem ex 100 000; variationes radicales mediales (rms) sunt mere 18 µK. Spectrophotometrum lucis absolutae infrarubrae longe distantis in illa satellite [[NASA|NASAe]]e Explorator Radiationis Cosmicae magna cum cura mensuravit spectrum radiationis cosmicae et comparationem fecit inter RCMP et exemplum corporis nigri iam habitum nullam distinctionem notans. Deviatio quaelibet a forma corporis nigri quae adhuc celatur, latet in spectro RCMP supra undarum distantiam 0.5 ad 5 mm usque, et necessarie habet ponderis valorem rms{{dubsig}} 50 partes e millione (0.005%) RCMP luminositatis maximae.
 
Cosmica Radiatio Micrometrica est praedicatio Fragoris Maximi. Qua in theoria, universum primativum constituebatur plasma calida [[photon|photonum]]um, [[electron|electronum]]um [[baryon|baryonumque]]umque. Photona continenter interagebat [[plasma|plasmae]]e per quodam processu qui vocatur [[sparsio Thompsonae]]. Dum [[universum]] crescebat, refrigeratio adiabiatica plasmam algescere causavit, donec status rerum idoneus fuit ut electroni miscentur protonis ad [[atom|atomas]]as [[hydrogenium|hydrogenies]] formandum. Hoc accidit ad fere 3,000 K vel cum universum habebat plus minusve 380 000 annorum (''z'' = 1088). Quo puncto, photona se separaverunt ab atomis, nunc neutralibus, sed potius incipierunt libere per universum itinerare. Hic processus nominatur recombinatio vel deconiugatio (quod refert ad combinationem nuclei et deconiugationem materiae a radiatione).
[[ImagoFasciculus:WMAP.jpg|thumb|left|300px|[[WMAP]] imago anisotropiarum RCMP temperaturae.]]
 
De quo tempore, [[photon|photona]]a perexerunt alegescere, et nunc mensurantur 2.735 K, quae temperaturae continenter algescet quousque [[universum]] se extendet. Quamobrem, radiatio quam hodie in caelo mensuramus, venit e quadam facie sphaerica, quae ''superficies ultima sparsionis'' vocatur, qua photoni, qui se removerunt ab interractione cum materia iam abhinc 13.7 billiones annorum, nunc tandem pervenerunt ad observatores super [[Tellus (planeta)|tellurem]] stantes. Theoria [[Fragor Maximus|Fragoris Maximi]] nobis suadet ut CRMP omne spatium visibili impleat, et pleraque energia radioactuosa huius radiationis pancosmicae microöndicae in universo nunc constituet portionem plus minusve 5×10<sup>-5</sup> totius universi densitatis.
 
Maximi momenti intra theoriam [[Fragor Maximus|Fragoris Maximi]] est eius praedicatio fere perfecta spectri [[corpus nigrum|corporis nigri]], necnon praedicationis anistropiarum radiationisque cosmicae primordialis. Recens, [[WMAP|Investigator Vilkinsonus Anistropiae Microöndicae]] (WMAP) accurate has anistropias mensuravit in omne caelo ad scalas angulares 0.2 graduum usque. Quibus indiciis possumus uti ad aestimandum parametra exempli Lambda-CDM modularis Fragoris Maximi. Aliqua ex indiciis, ut forma universi, possumus recte intellegere e radiatione cosmica microöndica prisca, dum alia, ut [[Lex Hubblensis|constans Hubblensis]], constricta non sunt et opus est ea inferre per alias mensuras.
 
[[Categoria:Astronomia]]
Linea 19:
[[ca:Radiació còsmica de fons]]
[[cs:Reliktní záření]]
[[cv:Реликт пайăрки]]
[[da:Kosmisk baggrundsstråling]]
[[de:Hintergrundstrahlung]]